THEORIÆ
loci, ac temporis relationibus perſecutus ſum in memoratis diſ-
ſertationibus, quas hic in fine ſubjicio.
23.1.
Quid in ea
imagina rium,
quid reale: e.
legans analogia
loci cum tem-
pore in ordine
ad æqualitatis
menſuras.
375. Ex extenſione oritur figurabilitas, cum qua connecti-
tur moles, & deſitas ſuppoſita maſſa. Quoniam puncta di-
ſperguntur per ſpatium extenſum in longum, latum, & pro-
fundum; ſpatium, per quod extenduntur, habet ſuos terminos,
a quibus figura pendet. Porro figuram determinatam ab ipſa
natura, & exiſtentem in re, poſſunt agnoſcere tantummodo in
elementis ii, qui admittunt elementa ipſa ſolida, atque com-
pacta, & continua, & qui ab inextenſis extenſum continuum
componi poſſe arbitrantur, ubi nimirum tota illa materia ſu-
perficie continua quadam terminetur. Ceterum in corporibus
hiſce, quæ nobis ſub ſenſum cadunt, idea figuræ, quæ vi-
detur maxime diſtincta, eſt admodum vaga, & indefinita, quod
quidem diligenter expoſui agens ſuperiore anno de figura Tel-
luris in diſſertatione inſerta poſtremo Bononienſium Actorum
tomo, in qua continetur Synopſis mei operis de Expeditione
Litteraria per Pontificiam ditionem, ubi ſic habeo: Inprimis hoc
ipſum nomen figuræ terreſtris, quod certam quandam, ac deter-
minatam ſignificationem videtur habere, habet illam quidem ad-
modum incertam, & vagam. Superficies illa, quæ maria, & lacus, & fluvios, ac montes, & campos, valleſque terminat,
eſt illa quidem admodum, nobis ſaltem, irregularis, & vero et-
iam inſtabilis: mutatur enim quovis utcunque minimo undarum,
& glebarum motu, nec de bac Telluris figura agunt, qui in fi-
guram Telluris inquirunt: aliam ipſi ſubſtituunt, quæ regula-
ris quodammodo ſit, ſit autem illi priori proxima, quæ n imirum
abraſis haberetur montibus, collibuſque, vallibus vero oppletis. At bæc iterum terreſtris figuræ notio vaga admodum eſt, & in-
certa. Uti enim infinita ſunt curvarum regularium genera, quæ
per datum datorum punctorum numerum tranſire poſſint, ita infi-
nita ſunt genera c
[?]
urvarum ſuperficierum, quæ Tellurem ita am-
bire poſſint, atque concludere, ut vel omnes, vel datos contin-
gant in datis punctis montes, colleſque, vel ſi per medios tranſi-
re colles, ac montes debeat ſuperficies quædam ita, ut regularis
ſit, & tantundem materiæ concludat extra, quantum vacui ae-
ris infra ſeſe
[?]
concludat uſque ad veram banc nobis irregularem
Telluris ſuperficiem, quam intuemur: infinitæ itidem, & a ſe in-
vicem diverſæ admodum ſuperficies baberi poſſunt, quæ problema-
ti ſatisfaciant, atque eæ ejuſmodi etiam, ut nullam, quæ ſenſu
percipi poſſit, præ ſe ferant gibboſitatem, quæ ipſa vox non ita
determinatam continet ideam.
23.1.
Figurabilitas
orta ab exten-
ſione: quid ſit
figura, & quam
vaga, & incerta
f
[?]
it ejus idea et-
iam in commu-
ni ſententia.
376. Hæc ego ibi de Telluris figura, quæ omnino pertinent
ad figuram corporis cujuſcunque in communi etiam ſententia
de continua extenſione materiæ: nam omnium fere corporum
ſuperficies hic apud nos utique multo magis ſcabræ ſunt pro
ratione ſuæ magnitudinis, quam Terra pro ratione magnitu-
dinis ſuæ, & vacuitates internas habent quamplurimas. Ve-