Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. beret in ſuis illis maſſulis, ſeu primigeniis particulis impene-
trabilitatem continuam prorſus inſuperabilem, ſine ulla exten-
ſione continua, & indiſſolubilitatem itidem inſuperabilem etiam
ſine ullo mutuo nexu inter earum puncta, per ſolum nexum,
quem haberent ſingula cum illis tribus punctis remotis.

23.1.

Aliaratioacqu-
rendi impene-
trabilitatem, &
nexum per a-
ſymptotos re-
motas ab ori-
gine abſciſſa-
zum.

365. In omnibus hiſce caſibus habetur in maſſa non conti-
nua vis ita continua, ut nulla ne apparens quidem compene-
tratio, & permixtio haberi poſſit æque, ac in communi ſen-
tentia de continua impenetrabilis materiæ extenſione. Quod
autem in illo velo, vel muro exhibuit triangulorum, & pyra-
midum ſeries, idem obtineri poteſt per figuras alias quampluri-
mas, & id multo pluribus adhuc modis obtineretur; ſi non in
unica, ſed in pluribus diſtantiis eſſent ejuſmodi aſymptotica
repagula cum impenetrabilitate continua per non continuam
punctorum diſperſorum diſpoſitionem.

23.1.

In iis & aliis [?]
caſibus reſiſten-
tia continua ſi-
ne continuo fa-
ciente vim, &
abſoluta imper-
meabilitas.

366. At in primo illo caſu, in quo nulla habetur ejuſmodi
aſymptotus præter primam, res longe alio modo ſe haberet. Patet in eo caſu illud, ſi velocitas imprimi poſſit maſſæ cui-
piam ſatis magna; fore, ut ea tranſeat per maſſam quancun-
que ſine ulla perturbatione ſuarum partium, & ſine ulla par-
tium alterius: nam vires, ut agant, & motum aliquem fini-
tum ſenſibilem gignant, indigent continuo tempore, quo im-
minuto in immenſum, uti imminuitur, ſi velocitas in immen-
ſum augeatur, imminuitur itidem in immenſum earum effe-
ctus. Rei ideam exhibebit globulus ferreus, qui debeat tranſi-
re per planum, in quo diſperſæ ſint hac, illac plurimæ maſſæ
magneticæ vim habentes validam ſatis. Si is globus cum ve-
locitate non ita ingenti projiciatur per directionem etiam,
quæ in nullam maſſam debeat incurrere; progredi ultra il-
las maſſas non poterit; ſed ejus motus ſiſtetur ab illarum
attractionibus. At ſi velocitas ſit ſatis magna, ut actiones
virium magneticarum ſatis exiguo tempore durare poſſint,
prætervolabit utique, nullo ſenſibili damno ejus velocitati il-
lato.

23.1.

Sine aſympto-
to omnes ſub-
ſtantias permea-
biles fore ab
aliis; ſi iis ſatis
magnas veloci-
tas imprimatur.
Exemplum glo-
buli ferrei inter
magnetes tran-
ſeuntis.

367. Quin immo ibi conſiderandum & illud: ſi velocitas
ejus fuerit exigua, ipſum globum facile ſiſti, exiguo motu a
vi mutua æquali, ſeu reactione, impreſſo magnetibus, quo per
ſolam plani frictionem, & mutuas eorum vires impedito, exi-
gua in eorum poſitionibus mutatio fiat. Si velocitas impreſ-
ſa aliquantulum creverit; tum mutatio in poſitione magne-
tum major fiet, & adhuc ſiſtetur globuli motus; ſed ſi ve-
locitas fuerit multo major, globulus autem tranſeat ſatis pro-
pe aliquas e maſſis magneticis; ab actione mutua inter ipſum,
& eas maſſas communicabitur ſatis ingens motus iis ipſis
maſſis, quo poſſint etiam ipſum non nihil retardatum, ſed
adhuc progredientem ſequi, avulſæ a cæteris, quæ ob actio-
nes in majore diſtantia minores, & brevitatem temporis, re-
maneant ad ſenſum immotæ, & nihil turbatæ. Sed ſi velo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer