Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS SECUNDA. orbem ſphæricum, vel ellipticum vacuum nullas vires ſentit,
eliſis contrariis; intra globos plenos punctum habet vim dire-
cte proportionalem diſtantiæ a centro; unde fit, ut in parti-
culis exiguis ejuſmodi vires fere evaneſcant, & ad hoc, ut vi-
res adhuc etiam in iis ſint admodum ſenſibiles, debeant decre-
ſcere in ratione multo majore, quam reciproca duplicata di-
ſtantiarum. Hujuſmodi etiam ſunt, quæ Mac-Laurinus tradi-
dit de ſphæroide elliptico potiſſimum, quæ Clairautius de at-
tractionibus pro tubulis capillaribus, quæ D’Alembertus, Eu-
lerus, aliique pluribus in locis perſecuti ſunt; quin omnis Me-
chanica, quæ agit vel de æquilibrio, vel de motibus, ſecluſa
omni impulſione, huc pertinet, & ad diverſos arcus reduci
poteſt curvæ noſtræ, qui poſſunt eſſe quantumlibet multi, ha-
bere quaſcunque amplitudines, ſive diſtantias limitum, & a-
reas, quæ ſint inter ſe in ratione quacunque, ac ad curvas
quaſcunque ibi accedere, quantum libuerit; ſed res in immen-
ſum abiret, & ſatis eſt, ea omnia innuiſſe.

22.1.

Omitti hic
multa, quæ ad
hanc Theoriam
pertinerent, ad
quam pertinet
univerſa Me-
chanica.

348. Addam nonnulla tantummodo, quæ generaliter perti-
nent ad preſſionem, & velocitatem fluidorum. Tendant dire-
ctione quacunque AB puncta diſpoſita in eadem recta in fig. 66 vi quadam externa reſpectu ſyſtematis eorum punctorum,
cujus actionem mutuis viribus elidant ea puncta, & ſint in æ-
quilibrio. Inter primum punctum A, & ſecundum ipſi proxi-
mum debebit eſſe vis repulſiva, quæ æquetur vi externæ pun-
cti A. Quare urgebitur punctum ſecundum hac vi repulſiva,
& præterea vi externa ſua. Hinc vis repulſiva inter ſecundum,
& tertium punctum debebit æquari vi huic utrique, adeoque
erit æqualis ſummæ virium externarum puncti primi, & ſe-
cundi. Adjecta igitur ſua vi externa tendet deorſum cum vi
æquali ſummæ virium externarum omnium trium; & ita por-
ro progrediendo uſque ad B, quodvis punctum urgebitur deor-
ſum vi æquali ſummæ virium externarum omnium ſuperiorum
punctorum.

22.1.

Preſſio fluido-
rum ſi puncta
ſint in recta
verticali.
Fig. 66.

349. Quod ſi non in directum diſpoſita ſint, ſed utcunque
diſperſa per parallelepipedum, cujus baſim perpendicularem di-
rectioni vis externæ exprimat recta FH in fig. 67, & FEGH
faciem ipſi parallelam; adhuc facile demonſtrari poteſt com-
ponendo, vel reſolvendo vires; ſed & per ſe patet, vires re-
pulſivas, quas debebit ipſa baſis exercere in particulas ſibi pro-
pinquas, & ad quas vis ejus mutua pertinebit, fore æquales
ſummæ omnium ſuperiorum virium externarum; atque id erit
commune tam ſolidis, quam fluidis. At quoniam in fluidis par-
ticulæ poſſunt ferri directione quacunque, quod unde proveniat,
videbimus in tertia parte; quævis particula, ut ibidem videbimus,
in omnem plagam urgebitur viribus æqualibus, & urge [?] bit ſibi
proximas, quæ preſſionem in alias propagabunt ita, ut, quæ
ſint in eodem plano LI, parallelo FH, in cujus directione

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer