Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ {AxAPxPQ-AxAP 2 /PQ}. Eodem pacto actio in P ex ne-
xu cum B erit {BxBPxPQ = BxPB 2 /PQ}, & ita porro. Iis o-
mnibus poſitis = o, diviſor communis PQ abit, & omnia po-
ſitiva æquantur ne gativis. Erit igitur AxAPxPQ +
BxBPxPQ & c = AxAP 2 + BxBP 2 & c; quare PQ =
{AxAP 2 + BxBP 2 & c/AxAP + BxBP & c}, quæ formula eſt eadem, ac formula
centri oſcillationis, ac habetur hujuſmodi theorema: Diſtantia
centri percuſſionis a puncto converſionis æquatur diſtantiæ centri
oſcillationis a puncto ſuſpenſionis; adeoque hic locum habent in
hoc caſu, quæcunque de centro oſcillationis ſuperius dicta
ſunt.

22.1.

Calculus cum
ejus determina-
tione.
(q)
Syſtema binarum maſſarum cum binis punctis connexarum, & inter
ſe, ſed adhuc in eodem plano jacentium, perſecutus fueram ante aliquot
annos; quod ſibi a me communicatum exhibuit in ſua Synopſi Phyſicæ
Generali
s P. Benvenutus, ut ibidem ipſe innuit. Id inde excerptum ha
betur hic in Supplementis §. 5.
2
Habetur autem poſt idem ſupplementum & Epiſtola, quam delatus Flo-
rentiam ſcripſi ad P. Scherfferum, dum hoc ipſum opus relictum Viennæ
ante tres menſes jam ibidem imprimeretur, quæ quidem adjecta eſt in ip-
ſa prima editione in fine operis. Ibi & theoriam trium maſſarum extendi
ad caſum maſſarum quatuor ita; ut inde generaliter deduci poſſit & æqui-
librium, & centrum oſcillationis, & centrum percuſſionis, pro maſſis quot-
cunque, & utcunque diſpoſitis.

346. Quod ſi quis quærat vim percuſſionis in Q, hic habe-
bit QP. AP: :AxAP. {AxAP 2 /PQ}, quæ erit vis in Q ex
nexu cum A. Eodem pacto invenientur vires ex reliquis: ade-
oque ſumma virium erit {AxAP 2 + BxBP 2 /PQ} & c, ſive ob PQ
= {AxAP 2 + BxBP 2 /AxAP + BxBP & c}, ſumma illa erit AxAP + BxRP
& c; nimirum ejuſmodi vis erit æqualis ſummæ virium, quæ
requiruntur ad ſiſtendos omnes motus maſſarum A, B & c cum
illis di verſis velocitatibus progredientium, videlicet ejuſmodi,
quæ in maſſa percuſſionem excipiente poſſit producere quanti-
tatem motus æqualem toti motui, qui ſiſtitur in maſſis omni-
bus, quod congruit cum lege actionis, & reactionis æqualium,
& cum conſervatione ejuſdem quantitatis motus in eandem
plagam, de quibus egimus num. 265, & 264.

22.1.

Determinatio
vi [...] percuſſionis
in ipſo centro.

347. Haberent hic locum alia ſane multa, quæ pertinent ad
ſummas virium, quibus agunt maſſæ, compoſitarum e viri-
bus, quibus agunt puncta, vel a Newtono, vel ab aliis de-
monſtrata, & magni uſus in Mechanica, & Phyſica: hujuſ-
modi ſunt ea omnia, quæ Newtonus habet ſectione 12, & 13
libri 1 Princip. de attractionibus corporum ſphæricorum, & non ſphæricorum, quæ componantur ex attractionibus particu-
larum; ubi habentur præclariſſima theoremata tam pro viribus
quibuſcunque generaliter, quam pro certis virium legibus, ut
illud, quod pertinet ad rationem reciprocam duplicatam diſtan-
tiarum, in qua globus globum trahit, tanquam ſi omnis ma-
teria eſſet compenetrata in centris eorundem; punctum intra

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer