Volltext: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

atque idipſum inprimis adjectum tam multis & dotibus,
quas a Natura uberrime congeſtas habes, & virtutibus,
quas tute diuturna Tibi exercitatione, atque aſſiduo labo-
re comparaſti, ſanctiſſime obſervatum inter tam varias
forenſes, Aulicas, Sacerdotales occupationes, iſtos Tibi
tam celeres dignitatum gradus quodammodo veluti co-
acervavit, & omnium una tam populorum, quam Prin-
cipum admirationem excitavit ubique, conciliavit a-
morem; unde illud eſt factum, ut ab aliis alia Te,
ſublimiora ſemper, atque honorificentiora munera quo-
dammodo velut avulſum, atque abſtractum rapuerint. Dum Romæ in celeberrimo illo, quod Auditorum Ro-
tæ appellant, collegio toti Chriſtiano orbi jus diceres,
acceſſerat Hetruſca Imperialis Legatio apud Romanum
Pontificem exercenda; cum repente Mechlinienſi Ar-
chiepiſcopo in ampliſſima illa adminiſtranda Eccleſia
Adjutor datus, & deſtinatus Succeſſor, poſſeſſione præ-
ſtantiſſimi muneris vixdum capta, ad Hiſpanicum Re-
gem ab Auguſtiſſima Romanorum Imperatrice ad gra-
viſſima tractanda negotia Legatus es miſſus, in quibus
cum ſumma utriuſque Aulæ approbatione verſatum
per annos quinque ditiſſima Vaccienſis Eccleſia adepta
eſt; atque ibi dum poſt tantos Aularum ſtrepitus ea,
qua Chriſtianum Antiſtitem decet, & animi moderatio-
ne, & demiſſione quadam, atque in omne hominum
genus charitate, & ſingulari cura, ac diligentia Religio-
nem adminiſtras, & ſacrorum exerces curam; non ea
tantum urbs, atque ditio, ſed univerſum Hungariæ
Regnum, quanquam exterum hominem, non ut ci-
vem ſuum tantummodo, ſed ut Parentem amantiſſi-
mum habuit, quem adhuc ereptum ſibi dolet, & an-
gitur; dum ſcilicet minore, quam unius anni interval-
lo ab Ipſa Auguſtiſſima Imperatrice ad Regalem hanc
Urbem, tot Imperatorum ſedem, ac Auſtriacæ Domi-
nationis caput, dignum tantis dotibus explicandis thea-
trum, evocatum videt, atque in hac Celſiſſima Archi-
epiſcopali Sede, accedente Romani Pontificis Aucto-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer