Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ etiam poſſet, ubi ſemel deventum ſit alicubi, ut in Q, ad di-
rectionem parallelam plano, debere deinceps deſcribi arcum
QD prorſus æqualem, & ſimilem arcui QB, & ita ſimiliter
poſitum reſpectu plani CO, ut ejus inclinationes ad ipſum
planum in diſtantiis æqualibus ab eo, & a Q hinc, & inde
ſint prorſus æquales; quam ob cauſam tangentes BN, DP,
quæ ſunt quaſi continuationes rectarum AB, MD, angulos
faciunt ANC, MPO æquales, qui deinde habentur pro an-
gulis incidentiæ, & reflexionis.

22.1.

Eadem facta
vi agente in a-
liqua diſtantia,
conſiderata cur-
vatura ſemitæ.
Fig. 54.

299. Si planum ſit aſperum, ut Figura exhibet, & ut ſem-
per contingit in Natura; æqualitas illa virium utique non ha-
betur. At ſi ſcabrities ſit ſatis exigua reſpectu ejus diſtantiæ,
ad quam vires ſenſibiles protenduntur; inæqualitas ejuſmodi
erit perquam exigua, & anguli incidentiæ, & reflexionis æqua-
les erunt ad ſenſum. Si enim eo intervallo concipiatur ſphæ-
ra VRTS habens centrum in puncto mobili, cujus ſegmen-
tum RTS jaceat ultra planum; agent omnia puncta conſtitu-
ta intra illud ſegmentum, adeoque monticuli prominentes ſa-
tis exigui reſpectu totius ejus maſſæ, ſatis exiguam inæqualita-
tem poterunt inducere; & proinde ſenſibilem æqualitatem an-
gulorum incidentiæ, & reflexionis non turbabunt, ſicut & no-
itri terreſtres montes in globo oblique projecto, & ita ponde-
rante, ut a reſiſtentia aeris non multum patiatur, ſenſibiliter
non turbant parabolicum motum ipſius, in quo bina crura ad
idem horizontale planum eandem ad ſenſum inclinationem ha-
bent. Secus accideret, ſi illi monticuli ingentes eſſent etiam
reſpectu ejuſdem ſphæræ. Atque hæc quidem, qui diligentius
perpenderit, videbit ſane, & lucem a vitro ſatis lævigato re-
ſilire debere cum angulo reflexionis æquali ad ſenſum angulo
incidentiæ licet & ibi pulviſculus, quo poliuntur vitra, relin-
quat ſulcos, & monticulos, ſed perquam exiguos etiam reſpectu
diſtantiæ, ad quam extenditur ſenſibilis actio vitri in lucem; ſed
reſpectu ſuperficierum, quæ ad ſenſum ſcabræ ſunt, debere i-
pſam lucem irregulariter diſpergi quaqua verſus.

22.1.

Quid, ſi pla-
num ſit aſpe-
rum: applica-
tio ad reflexio-
nem lucis.

300. Pariter ubi globus non elaſticus deveniat per AB in ea-
dem illa fig. 43, & deinde debeat ſine reflexione excurrere per
BQ, non deſcribet utique rectam lineam accurate, ſed ſer-
pet, & ſaltitabit non nihil: erit tamen recta ad ſenſum: ve-
locitas vero mutabitur ita; ut ſit velocitas prior AB ad po-
ſteriorem BI, ut radius ad coſinum inclinationis OBI rectæ
BO ad planum CD, ac ipſa velocitas prior ad velocitatum dif-
ferentiam, ſive ad partem velocitatis amiſſam, quam exprimit
IQ determinata ab arcu OQ habente centrum in B, erit ut ra-
dius ad ſinum verſum ipſius inclinationis. Quoniam autem im-
minuto in infinitum angulo, ſinus verſus decreſcit in infinitum
etiam reſpectu ipſius arcus, adeoque ſumma omnium ſinuum ver-
ſorum pertinentium ad omnes inflexiones infiniteſimas tempore
finito factas adhuc in infinitum decreſcit; ubi inflexio evadat

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer