Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ in mea Theoria, cum ipſa reſolutio realis nulla ſit, nulla iti-
dem eſt, uti monui, difficultas.

22.1.

Cur ea creſce-
re videatur in
reſolutione: ni-
hil inde poſſe
deduci pro vi-
ribus vivis.

293. Et quidem tam ex iis, quæ huc uſque demonſtrata
ſunt, quam ex iis, quæ conſequentur, ſatis apparebit, nullum
uſquam eſſe ejuſmodi virium vivarum indicium, nullam ne-
ceſſitatem; cum omnia Naturæ phænomena pendeant a moti-
bus, & æquilibrio, adeoque a viribus mortuis, & velocitati-
bus inductis per earum actiones, quam ipſam ob cauſam in
illa diſſertatione De Viribus Vivis, quæ hujus ipſius Theoriæ
occaſionem mihi præbuit ante annos 13, affirmavi, Vires Vi-
vas in Natura nullas eſſe, & multa, quæ ad eas probandas
proferri ſolebant, ſatis luculenter expoſui per ſolas velocitates
a viribus non vivis inductas.

22.1.

Satis patere ex
hac Theoria,
Vives Vivas in
Natura nullas
eſſe.

294. Unum hic proferam, quod pertinet ad colliſionem glo-
borum elaſticorum obliquam, quæ compoſitionem reſolutioni
ſubſtitutam illuſtrat. Sint in fig. 53 triangula ADB, BHG,
GML rectangula in D, H, M ita, ut latera BD, GH, LM
ſint æqualia ſingula dimidiæ baſi AB, ac ſint BG, GL,
LQ parallelæ AD, BH, GM. Globus A cum velocitate
AB = 2 incurrat in B in globum C ſibi æqualem jacentem
in DB producta: ex colliſione obliqua dabit illi velocitatem
CE = 1. æqualem ſuæ BD, quam amittet, & progredietur
per BG cum velocitate = AD = √ 3. Ibi eodem pacto ſi
inveniat globum I, dabit ipſi velocitatem IK = 1, amiſſa ſua
GH, & progredietur per GL cum √ 2; tum ibi dabit globo
O velocitatem OP = 1, amiſſa ſua LM, & abibit cum LQ
= 1, quam globo R, directe in eum incurrens, communica-
bit. Quare, ajunt, illa vi, quam habebat cum velocitate = 2,
communicabit quatuor globis ſibi æqualibus vires, quæ jun-
guntur cum velocitatibus ſingulis = 1; ubi ſi vires fuerint iti-
dem ſingulæ = 1, erit ſumma virium = 4, quæ cum fuerit
ſimul cum velocitate = 2, vires ſunt, non ut ſimplices velo-
citates in maſſis æqualibus, ſed ut quadrata velocitatum.

22.1.

Impactus obli-
quus globi ela-
ſtici in quatuor
globos, qui pro
iis afferri ſolet.
Fig 53.

295. At in mea Theoria id argumentum nullam ſane vim
habet. Globus A non transfert in globum C partem DB ſuæ
velocitatis AB reſolutæ in duas DB, TB, & cum ea par-
tem ſuæ vis. Agit in globos vis nova mutua in partes op-
poſitas, quæ alteri imprimit velocitatem CE, alteri BD. Velocitas prior globi A expreſſa per BF poſitam in directum
cum AB, & ipſi æqualem, componitur cum hac nova acce-
pta BD, & oritur velocitas BG minor ipſa BF ob obliqui-
tatem compoſitionis. Eodem pacto nova vis mutua agit in
globos in G, & I, in L, & O, in Q, & R, & velocitates no-
vas primi globi GL, LQ, zero, componunt velocitates GH,
& GN; LM, & LS; LQ, & QL, ſine ulla aut vera reſolu-
tione, aut translatione vis vivæ, Natura in omni omnino caſu,
& in omni corporum genere agente prorſus eodem modo.

22.1.

Ejus explicatio
in hac Theoria
ſine viribus vi-
vis per ſolam
compoſitio-
nem.

295. Sed quod attinet ad colliſiones corporum, & motus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer