Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS SECUNDA. phyſice ſolum, contingat in H, & F, & gravitatem referat
recta verticalis BO, ac ex puncto O ad rectas BH, BF du-
cantur rectæ OR, OI parallelæ ipſis BF, BH, & producta
ſurſum BK tantundem, ducantur ex K ipſis BF, BH paral-
lelæ KE, KL uſque ad eaſdem BH, BF; ac patet, fore re-
ctas BE, BL æquales, & contrarias BR, BI. In communi
methodo reſolutionis virium concipitur gravitas BO reſoluta
in binas BR, BI, quarum prima urgeat planum AC, ſecun-
da DC: & quoniam ſi angulus HCF fuerit ſatis acutus; erit
itidem ſatis acutus angulus R, qui ipſi æqualis eſſe debet, cum
uterque ſit complementum HBF ad duos rectos, alter ob pa-
rallelogrammum, alter ob angulos BHC, BFC rectos; fieri
poteſt, ut ſingula latera BR, RO, ſive BI, ſint, quantum li-
buerit, longiora quam BO; vires ſingulæ, quæ urgent illa pla-
na, poſſunt eſſe, quantum libuerit, majores, quam ſola gravi-
tas: mirantur multi, fieri poſſe, ut gravitas per ſolam ejuſ-
modi applicationem tantum quodammodo ſupra ſe aſſurgat, & effectum tanto majorem edat.

22.1.

Aliud exem-
plum in globo
ſuſtentato a bi-
nis planis. Dif-
ficultas com-
munis methodi
in eodem.
Fig. 46.

285. Difficultas ejuſmodi in communi etiam ſententia evi-
tari facile poteſt exemplo vectis, de quo agemus infra, in
quo ſola applicatio vis in multo majore diſtantia collocatæ
multo majorem effectum edit. Verum in mea Theoria ne ul-
lus quidem difficultati eſt locus. Non reſolvitur revera gravi-
tas in duas vires BR, BI, quarum ſingulæ plana urgeant, ſed
gravitas inducit ejuſmodi acceſſum ad ea plana, in quo vires
repulſivæ perpendiculares ipſis planis agentes in globum com-
ponant vim BK æqualem, & contrariam gravitati BO, quam
ſuſtineat, & ulteriorem acceſſum impediat. Ad id præſtandum
requiruntur illæ vires BE, BL æquales, & contrariæ hiſce
BR, BI, quæ rem conficiunt. Sed quoniam vires ſunt mutuæ,
habebuntur repulſiones agentes in ipſa plana contrariæ, & æqua-
les illis ipſis BE, BL, adeoque agent vires expreſſæ per illas
ipſas BR, BI, in quas communis methodus gravitatem reſolvit.

22.1.

Solutio in ipſa
methodo com-
muni: in hac
Theoria nut-
lum ipſi diffi-
cultati eſſe lo-
cum.

286. Quod ſi globus gravis P in fig. 47 e filo BP pen-
deat, ac ſuſtineatur ab obliquis filis AB, DB, exprimat au-
tem BH gravitatem, & ſit BK ipſi contraria, & æqualis, ac
ſint HI, KL parallelæ DB, & HR, KE parallelæ filo AB; communis methodus reſolvit gravitatem BH in duas BR, BI,
quæ a filis ſuſtineantur, & illa tendant; ſed ego compono vim
BK gravitati contrariam, & æqualem e viribus BE, BL,
quas exerunt attractivas puncta fili, quæ ob pondus P delatum
deorſum ſua gravitate ita diſtrahuntur a ſe invicem, donec ha-
beantur vires attractivæ componentes ejuſmodi vim contrariam,
& æqualem gravitati.

22.1.

Aliud in glo-
bo ſuſpenſo filis
obliquis.
Fig. 47.

287. Quamobrem per omnia caſuum diverſorum genera per-
vagati jam vidimus, nullam eſſe uſpiam in mea Theoria veram
aut virium, aut motuum reſolutionem, ſed omnia prorſus phæ-
nomena pendere a ſola compoſitione virium, & motuum, adeo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer