Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

gentiam adhibuit; quanquam is ipſe haud quidem ſibi
ita fidit, ut nihil omnino effugiſſe cenſeat, cum ea ſit
humanæ mentis conditio, ut in eadem re diu ſatis in-
tente defigi non poſſit.

Hæc idcirco ut prima quædam, atque originaria e-
ditio haberi debet, quam qui cum Viennenſi contule-
rit, videbit ſane diſcrimen. E minoribus mutatiunculis
multæ pertinent ad expolienda, & declaranda plura
loca; ſunt tamen etiam nonnulla potiſſimum in pagi-
narum fine exigua additamenta, vel mutatiunculæ exi-
guæ factæ poſt typographicam conſtructionem idcirco
tantummodo, ut lacunulæ implerentur quæ aliquan-
do idcirco ſupererant, quod plures phyliræ a diver-
ſis compoſitoribus ſimul adornabantur, & quatuor ſi-
mul præla ſudabant; quod quidem ipſo præſente fieri
facile potuit, ſine ulla perturbatione ſententiarum, & ordinis.

Inter mutationes occurret ordo numerorum mutatus
in paragraphis: nam numerus 82 de novo acceſſit to-
tus: deinde is, qui fuerat 261 diſcerptus eſt in 5: de-
mum in Appendice poſt num. 534 factæ ſunt & mu-
tatiunculæ nonnullæ, & additamenta plura in iis, quæ
pertinent ad ſedem animæ.

Supplementorum ordo mutatus eſt itidem; quæ enim
fuerant 3, & 4, jam ſunt 1, & 2: nam eorum uſus in
ipſo Opere ante alia occurrit. Illi autem, quod prius
fuerat primum, nunc autem eſt tertium, acceſſit in
fine ſcholium tertium, quod pluribus numeris comple-
ctitur diſſertatiunculam integram de argumento, quod

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer