Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

9. TYPOGRAPHUS
VENETUS
LECTORI.

OPus, quod tibi offero, jam ab annis quin-
que Viennæ editum, quo plauſu exce-
ptum ſit per Europam, noveris ſane,
ſi Diaria publica perlegeris, inter quæ
ſi, ut omittam cætera, conſulas ea,
quæ in Bernenſi pertinent ad initium anni 1761; vi-
debis ſane quo id loco haberi debeat. Syſtema conti-
net Naturalis Philoſophiæ omnino novum, quod jam
ab ipſo Auctore ſuo vulgo Boſcovicbianum appellant. Id quidem in pluribus Academiis jam paſſim publice
traditur, nec tantum in annuis theſibus, vel diſſerta-
tionibus impreſſis, ac propugnatis exponitur, ſed & in pluribus elementaribus libris pro juventute inſti-
tuenda editis adhibetur, exponitur, & a pluribus ha-
betur pro archetypo. Verum qui omnem ſyſtematis
compagem, arctiſſimum partium nexum mutuum, fœ-
cunditatem ſummam, ac uſum ampliſſimum ad o-
mnem, quam late patet, Naturam ex unica ſimplici
lege virlum derivandam intimius velit inſplcere, ac
contemplari, hoc Opus conſulat, neceſſe eſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer