Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

XLII. Lumen neque in preſſione, neque in undis ætberis, ſed in ef-
fluvio ſubtiliſſimo corporis lucentis reponendum eſt.

XLIII. Movetur porro linea ad ſenſum recta, motu ſucceſſivo, æqua-
bili, velociſſimo, & ſine ulla reſiſtentia in medio bomogeneo: in boc inten-
ſitas luminis decreſcit in ratione reciproca duplicata diſtantiarum.

XLIV. Lumen dum medium mutat, mutat ſimul velocitatem; quam
ſi amittat totam, reflectetur, & angulus incidentiæ æquabitur angulo re-
flexionis, eritque luminis reflexi copia eo major, quo cæteris paribus major
erat incidentis obliquitas, & differentia denſitatum.

XLV. Quod ſi velocitas ejusdem oblique incidentis minuatur, aut au-
geatur, refringetur, & quidem, quantum ex obſervationibus conſtat, ad
perpendiculum, ſi tranſitus fiat e medio rariore in denſius, a perpendiculo ve-
ro, ſi e denſiore tranſeat in rarius.

XLVI. Reflexionis ac refractionis cauſa non ab impactu immediato, ſed
a mutuis actionibus inter lumen & corpora reflectentia, aut refringentia re-
peti debet. Pelluciditas non a poris rectis, ſed ſpectatis viribus corporum
in lumen agentibus, a ſola earumdem bomogeneitate, adeoque ab eorumdem
beterogeneitate opacitas babetur.

XLVII. In quovis radio albo innumera ſunt fila conſtantem, & di-
verſam refrangibilitatem, & colorem babentia.

XLVIII. Quod corpora opaca colorata alios præ aliis radios reflectant,
babetur id a craſſitudine lamellarum, ex quibus componuntur, & ab inter-
vallis vicium, per quas quævis particula alternatim facilius jam reflectitur,
jam transmittitur, quæ intervalla iu diverſis filis coloratis ſunt diverſa. Ex
bis tam luminis diſperſio, quam tenuium, craſſiorumque lamellarum colores,
iique tam conſtantes, quam variabiles exponi poſſunt.

XLIX. Lucis materia, ſi in ſulpbur agere poſſit, fermentatio oritur,
in qua natura ignis ſita eſſe videtur; ab ea omnes ignis proprietates depen-
dent, ingens ſubtilitas, corporum rarefactio, calor, bujusque diffuſio ad
æqualitatem.

L. Aeri convenit pelluciditas, ſubtilitas, elaſticitas. Aeris preſſioni ad-
ſcribenda eſt ſuſpenſio mercurii in tubis torricellianis. Motus ejusdem tre-
mulus, & oſcilatorius analogus motui corporis ſonori, ſonus dicitur.

7. EX ETHICA.

1. Finis ſupremus, ac perfecta felicitas bominis etiam in ſtatu natur æ
eſt ſolus Deus. 2. Lex naturæ dicitur, quæ a Deo bumano generi neceſ-
ſario lata eſt, eidemque per rectam rationem promulgatur. Neceſſaria bæc
Dei voluntas prima actionum bumanarum norma, ac fundamentum eſt, quo
J
us omne nititur, quamque ſi tollas, nulla obligatio, nibil juſtum ac inju-
ſtum futurum eſt. 3. Principium cognoſcendi J
. N. eſt Dei naturæ autbo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer