Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

22. PARS II
Theoriæ applicatio ad Mechanicam.

166. COnſiderabo in hac ſecunda parte potiffimum gene-
rales quaſdam leges æquilibrii, & motus tam pun-
ctorum, quam maffarum, quæ ad Mechanicam u-
tique pertinent, & ad plurima ex iis, quæ in elementis Mec [...] a-
nicæ paffim traduntur, ex unico principio, & adhibito con-
ſtanti ubique agendi modo, demonſtranda viam ſternunt pro-
niffimam. Sed prius præmittam nonnulla, quæ pertinent ad
ipſam virium curvam, a qua utique motuum phænomena pen-
dent omnia.

22.1.

Ante applica-
tionem ad Me-
chanicam con-
ſideratio cur [...] æ.

167. In ea curva conſideranda ſunt potiffimum tria, arcus
curvæ, area comprehenſa inter axem, & arcum, quam generat
ordinata continuo fluxu, ac puncta illa, in quibus curva ſecat
axem.

22.1.

Quid in ea
conſiderandum.

168. Quod ad arcus pertinet, alii dici poffunt repulſivi, & alii attractivi, prout nimirum jacent ad partes cruris aſym-
ptotici ED, vel ad contrarias, ac terminant ordinatas exhi-
bentes vires repulſivas, vel attractivas. Primus arcus ED de-
bet omnino effe aſymptoticus ex parte repulſiva, & in infini-
tum productus: ultimus TV, ſi gravitas cum lege virium re-
ciproca duplicata diſtantiarum protenditur in infinitum, debet
[...] tidem effe aſymptoticus ex parte attractiva, & itidem natura
fua in infinitum productus. Reliquos figura I exprimit omnes
finitos. Verum curva Geometrica etiam ejus naturæ, quam
expoſuimus, pofſet habere alia itidem aſymptotica crura, quot
libuerit, ut ſi ordinata m n in H abeat in infinitum. Sunt
nimirum curvæ continuæ, & uniformis naturæ, quæ aſympto-
[...] os habent plurimas, & habere poffunt etiam numero infinitas.

22.1.

Diverſa arcuum
genera: arcus
aſymptotici et-
iam numero in-
finiti.
Fig. 1.
Fig. 12.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer