Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Præjudicia in-
de orta exten-
ſionis continuæ
ut eſſentia lis,
odorum &c., ut
accidentalium.

163. In hac tanta rerum caligine ea prima ſeſe obtule-
runt animo, quæ minus alta indagine, minus intentis refle-
xionibus indigebant, eaque ipſa ideis toties repetitis altius
impreſſa ſunt, & tenacius adhæſerunt, & quendam veluti
campum nacta prorſus vacuum, & adhuc immunem, ſuo
quodammodo jure quandam veluti poſſeſſionem inierunt. Intervalla, quæ ſub ſenſum nequaquam cadebant, pro nul-
lis habita: ca, quorum ideæ femper ſimul conjunctæ exci-
tabantur, habita ſunt pro iiſdem, vel arctiſſimo, & neceffa-
rio nexu inter ſe conjunctis. Hinc illud effectum eſt, ut
ideam extenſionis continuæ, ideam impenetrabilitatis prohi-
bentis ulteriorem motum in ipſo tantum contactu corpo-
ribus affinxerimus, & ad omnia, quæ ad corpus pertinent,
ac ad materiam, ex qua ipſum conſtat, temere tranſtule-
rimus: quæ ipſa cum primum inſediſſent animo, cum fre-
quentiſſimis, immo perpetuis phænomenis, & experimen-
tis con [...] rmarentur; ita tenaciter ſibi invicem adhæſerunt,
ita firmiter ideæ corporum immixta ſunt, & cum ea
copulata; ut ea ipſa pro primis corporibus, & omnium
corporearum rerum, nimirum etiam materiæ corpora com-
ponentis, ejuſque partium proprietatibus maxime intrinſecis,
& ad naturam, atque eſſentiam earundem pertinentibus,
& tum habuerimus, & nunc etiam habeamus, niſi nos
præjudiciis ejuſmodi liberemus. Extenſionem nimirum
continuam, impenetrabilitatem ex contactu, compoſitio-
nem ex partibus, & figuram, non ſolum naturæ corpo-
rum, ſed etiam corporeæ materiæ, & ſingulis ejuſdem
partibus, tribuimus tanquam proprietates eſſentiales: cæ-
tera, quæ ſerius, & poſt aliquem reflectendi uſum depre-
hendimus, colorem, ſaporem, odorem, ſonum, tanquam
accidentales quaſdam, & adventitias proprietates conſidera-
vimus.

164. Ita ego ibi, ubi Theoriam virium deinde refero, quam
fupra hic expoſui, ac ad præcipuas corporum proprietates
applico, quas ex illa deduco, quod hic præſtabo in parte
tertia. Ibi autem ea adduxeram ad probandam primam e ſe-
quentibus propoſitionibus, quibus probatis & evincitur Theo-
ria mea, & vindicatur: ſunt autem hujuſmodi: 1. Nullo
prorſus argumento evincitur materiam habere extenſionem con-
tinuam, & non potius conſtare e punctis prorſus indiviſibilibus
a ſe per aliquod intervallum diſtantibus; nec ulla ratio ſecluſis
præjudiciis ſuadet extenſionem ipſam continuam potius, quam com-
poſitionem e punctis prorſus indiviſibilibus, inextenſis, & nul-
lum continuum extenſum conſtituentibus. 2. Sunt argumenta,
& ſatis valida illa quidem, quæ hanc compoſitionem e punctis in-
diviſibilibus evincant extenſioni ipſi continuæ præferri oportere.

21.1.

Binæ propoſi-
tiones diſſer-
tationis totam
Theoriam con-
tinentis.

165. At quodnam extenſionis genus erit iſtud, quod e
punctis inextenſis, & ſpatio imaginario, ſive puro nihilo

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer