Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

vitatis diviſum per radium circuli. Circulas deſcribi poteſt, quæcunque ſi [...]
lex gravitatis, modo ſit æqualis in æqualibus a centro diſtantiis.

XXXIII. Quod ſi gravitas ſequatur rationem inverſam quadrati di-
ſtantiarum, mobilia circulos concentricos deſcribentia, velocitates babebunt in
ratione inverſa ſubduplicata diſtantiarum, & tempora periodica erunt directe,
ut radices cuborum earumdem diſtantiarum.

XXXIV. Si mobile viribus centralibus circa focum ellipſis volvatur,
vis gravitatis eſt in ratione reciproca duplicata diſtantiarum.

XXXV. Hujusmodi gravitas cum ad planetas tam primarios, quam
ſecundarios pertineat, motus eorum (quibus explicandis vortices Carteſii mi-
nime ſufficiunt) per ipſam eorum gravitatem ac vim projectilem recte exponi
poſſunt.

XXXVI. Ex iisdem principiis lunaris quoque motus inæqualitates, ac
anomaliæ explicari poſſunt. Actio enim ſolis, lunæ in terram gravitatem
minuit in Syzygiis, auget in quadraturis. Celeritas revolutionis & in Sy-
zygiis, & in quadraturis nullo modo perturbatur: Extra bæc orbitæ pun-
cta acceleratur lunæ velocitas, dum a quadraturis ad ſyzygias accedit, re-
tardatur vero, dum a ſyzygiis ad quadraturas progreditur. Hinc etiam fit,
ut orbita lunæ byeme, & dum terra in peribelio eſt, magis expandatur, con-
trabatur vero æſtate, terra verſante in apbelio, ex quo inæqualitas in tem-
pore periodico revolutionis conſequitur.

XXXVII. Apogæum lunæ debet progredi ſecundum ordinem ſignorum,
quando luna eſt in ſyzygiis, retrogredi, quando luna eſt in quadraturis. Retrogradationem progreſſio ſuperat; binc ſola nobis ſenſibilis efficitur. Ex
boc motu variatio excentricitatis orbitæ lunaris conſequitur; Inclinatio or-
bitæ lunaris ad planum ecclipticæ, quæ varia eſt, motum in nodis lunæ efficit.

XXXVIII. Pbaſes lunæ & aliorum planetarum a varia illorum reſpe-
ctu ſolis & lunæ poſitione dependent. Ecclipſis lunæ contingit non niſi in
oppoſitione, & cum prope nodos luna verſatur: cum vero nodus lunæ vel in
ipſo conjunctionis loco, vel prope eum eſt, ecclipſis terræ, quam vulgo eccli-
pſim ſ lis dicunt, babetur.

XXXIX. Sol motu vertiginis circa axem convertitur, ejus maculæ
ſunt fuligo denſior in majorem molem concreſcens; Solis & lunæ actiones con-
junctæ in tellure noſtra, cum obverſam ſibi terræ partem magis, averſam
minus, quam illius centrum attrabunt, æſtum marinum efficiunt.

XL. Cometas planetis accenſendos eſſe probant eorumdem orbitæ regu-
lares; borum ſeu caudæ, ſeu barbæ, ſeu crines non aliud eſſe videntur, quam
exbalationes actione ſolis maxima copia excitatæ, & in averſam a ſole par-
tem propulſæ.

XLI. Motus diurnus Aſtrorum per motum vertiginis terræ, variæ
anni tempeſtates, dierum noctiumque viciſſitudines, varia longitudo per ter-
reſtris axis parallelismum, & inclinationem ad ecclipticam recte exponitur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer