Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ continuitatis legem. Quando plano aliquo ſpeculo lux excip i -
tur, pars refringitur, pars reflectitur: in reflexione, & refra-
ctione, uti eam olim creditum eſt fieri, & etiamnum a non-
nullis creditur, per impulſionem nimirum, & incurſum imme-
diatum, fieret violatio quædam continui motus mutata linea
recta in aliam; ſed jam hoc Newtonus advertit, & ejuſmodi
ſaltum abſtulit, explicando ea phænomena per vires in aliqua
diſtantia agentes, quibus fit, ut quævis particula luminis mo-
tum incurvet paullatim in acceſſu ad ſuperficiem reflectentem,
vel refringentem ; unde acceſſuum, & receſſuum lex, veloci-
tas , directionum flexus, omnia juxta continuitatis legem mu-
tantur. Quin in mea. Theoria non in aliqua vicinia tan-
tum incipit flexus ille, ſed quodvis materiæ punctum a Mun-
di initio unicam quandam continuam deſcripſit orbitam, pen-
dentem a continua illa virium lege, quam exprimit figura 1,
quæ ad diſtantias quaſcunque protenditur ; quam quidem li-
neæ continuitatem nec liberæ turbant animarum vires, quas iti-
dem non niſi juxta continuitatis legem exerceri a nobis arbi-
tror; unde fit, ut quemadmodum omnem accuratam quietem,
ita omnem accurate rectilineum motum, omnem accurate cir-
cularem, ellipticum, parabolicum excludam; quod tamen aliis
quoque ſententiis omnibus commune eſſe debet; cum admodum
facile ſit demonſtrare, ubique eſſe perturbationem quandam ,
& mutationum cauſas, quæ non permittant ejuſmodi linearum
nobis ita ſimplicium accuratas orbitas in motibus.

21.1.

Motuum o-
mnium conti-
nuitas in lineis
continuis nuſ-
quam interru-
ptis, aut mu-
tatis.

146. Et quidem ut in iis omnibus, & aliis ejuſmodi Natura
ſemper in mea Theoria accuratiſſimam continuitatem obſervat,
ita & hic in reflexionibus, ac refractionibus luminis. At eſt
aliud ea in re, in quo continuitatis violatio quædam haberi vi-
deatur, quam, qui rem altius perpendat, credet primo quidem
ſervari itidem accurate a Natura, tum ulterius progreſſus, in-
veniet affectari tantummodo, non ſervari. Id autem eſt ipſa lu-
minis diffuſio, atque denſitas. Videtur prima fronte diſcindi radius
in duos, qui hiatu quodam intermedio a ſe invicem divellantur
velut per ſaltum, alia parte reflexa, alia refracta, ſine ullo in-
termedio flexu cujuſpiam. Alius itidem videtur admitti ibi-
dem ſaltus quidam: ſi enim radius integer excipiatur priſmate
ita, ut una pars reflectatur, alia tranſmittatur, & prodeat etiam
e ſecunda ſuperficie, tum ipſum priſma ſenſim convertatur; ubi
ad certum devenitur in converſione angulum, lux, quæ datam
habet refrangibilitatem, jam non egreditur, ſed reflectitur in
totum; ubi itidem videtur fieri tranſitus a prioribus angulis cum
ſuperficie ſemper minoribus, ſed jacentibus ultra ipſam, ad an-
gulum reflexionis æqualem angulo incidentiæ, & jacentem citra,
ſine ulla reflexione in angulis intermediis minoribus ab ipſa ſu-
perficie ad ejuſmodi finitum angulum.

21.1.

Apparens ſal-
tus in diffuſio-
ne reflexi, ac
refracti lumi-
nis.

147. Huic cuidam velut læſioni continuitatis videtur re-
ſponderi poſſe per illam lucem, quæ reflectitur , vel refrin-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer