Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

XIII. Hanc virium legem apte repræſentat curva unica continua. Ejus
vero ope præcipuæ corporum proprietates, impenetrabilitas, extenſio, co-
bæſio, figura ſenſibilis, mobilitas & c. exponi poſſunt.

XIV. Attractivas corporum vires præ aliis evincunt pbænomena gravi-
tatis, quæ neque per materiæ ſubtilis preſſionem rectilineam, neque per ejus-
dem oſcillationes continuas, neque per vorticem, ſive unum, ſive plures ex-
poni poſſ nt.

XV. Dicendum igitur gravitatem baud differre ab attractione univer-
ſali in d ſtantiis paulo majoribus agente in ratione reciproca duplicata diſtan-
tiarum. Qua poſita pbœnomena omnia corporum gravium recte explicantur.

XVI. Admiſſa ejusmodi attractionis lege ſequitur primo, punctum ex-
tra ſpbæram in æqualibus ſaltem a centro diſtantiis, bomogeneam ſitum,
in ejus centrum perinde gravitare, ac ſi tota ibidem illius maſſa exiſteret.

XVII. 2do. Punctum collocatum intra ſpbæram, vel Ellypſoidem
cavam in æquilibrio eſſe, 3tio attractionem punctorum intra ſpbæram poſi-
torum, eſſe in ratione directa diſtantiarum a centro.

XVIII. Vires repulſivas in natura exiſtere, probant corpora elaſtica,
tam ſolida, quam fluida, quorum pbænomena per ſolam attractionem expli-
cari nequeunt.

XIX. Virium alternationes oſtendunt præcipue pbænomena guttula-
rum aquearum, quæ in diverſis diſtantiis ſeſe attrabunt, diſtantiis vero
tantiſper auctis, ingentes vires repulſivas nanciſcuntur. Idem probant varia
experimenta Cbemica, quæ per notas mecbanicæ leges explicari nullatenus
poſſunt.

XX. Ad inveſtigandas corporum diverſas affectiones ſumme neceſſaria
eſt doctrina de motu. In motu æquabili S = C T & Q = M C. Mo-
bile impulſum duabus viribus, quarum directiones ſunt ut latera cujusdam
parallelogrami deſcribit diagonalem.

XXI. Spatia motu æquabiliter accelerato confecta, ſunt ut quadrata tem-
porum vel celeritatum, atque ſi ab initio motus computentur, progrediuntur,
ut quadrata numerorum naturalium; ſi vero ſpatia ſingulis temporibus con-
fecta conſiderentur, progrediuntur ut numeri impares.

XXII. Si mobile motu compoſito feratur, uno quidem accelerato, vel
retardato, agente directionibus parallelis, altero vero æquabili, parabolam
deſcribit. In planis inclinatis actio obliqua eſt ad actionem perpendicularem,
ut altitudo plani, juxta quod fit actio, ad ejus longitudinem. Vis vero ab-
ſoluta, & perpendicularis, ad vim reſpectivam, ut longitudo plani inclinati
ad ejusdem altitudinem.

XXIII. Centrum gravitatis in omni corpore datur, eſtque unicum. Pondera in æquilibrio ſunt, ſeu quieſcunt, ſi diſtantia a puncto ſuſpenſionis
ſit iisdem reciproee proportionalis. Ex bac lege macbinarum effectus me-
tiri licet, in quibus diſpendium temporis ingenti virium compendio ſarcitur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer