Full text: Zubler, Leonhard: Fabrica et vsvs instrvmenti chorographici

ARchistrategvs , obſeſſurus propugna-
culum vel oppidum, vult prius caſtra ſua deſcribe-
re, quàm metari, ut cognitâ horum deſcriptione
ea communire poſſit foſſis, vallis, præſidiis, & reliquis re-
bus neceſſariis, contra hoſtis viciniim petus. Sic igitur ope-
retur: Papyrum cerâ, glutine, vel alio modo infigat Inſtru-
menti quadraturæ: Inſtrumentum deinde ponat in plano
perpendiculariter: admoveat tunc oculo ſuo Inſtrumenti
angulum B prope a in Caſtris datis, dirigatq́ue viſum per
dioptram verſus b in campo. Volvat inde Orbem tantiſ-
per, dum lingula magnetis lineæ meridionali incumbit,
Aſſere immoto ſem per manente. Mota porrò Regulâ de-
orſum in locum quempiam papyri, quadraturæ incumben
tis, & lineâ ductâ per quadraturam, metiatur certo inſtru-
mento menſorio, quot perticas vel pedes habeat ab a ad b. eritq́ue voti ſui compos. Quòd ſi loci quæſiti diſtantia ni-
mis magn a eſt, proindeq́ue Caſtrorum deſcriptio horis vel
miliaribus definiri debet, accola quiſpiam de diſtantia ro-
gari poteſt: eritq́ue res exploratu facilis per perticarum & pedum menſuram.

18. Esto tale exemplum.

Fingat a diſtare à b ped bus 1000. Hîc igitur Circinum
ſumat, & ponat eum in Regulâ antea in certas partes divi-
sâ: vel ſi Regula diſplicet, aliam inſtituere poteſt diviſio-
nem pro libitu, ut notatum videtur in figura.

Progrediatur tunc cum Inſtrumento ab a ad b. quò in
prima ſtatione collimatio etiam erat, diſponatq́ue Inſtru-
mentum iterum ut antè, verſus e in figurâ, ac Orbem de-
nuò volvat in lineam meridionalem. Volvat inde Regu-
lam ſurſum vel deorſum, tantiſper dum puncto directè in-
cumbat, perinde ut cum Orbe antè operabatur. Hinc de
puncto iterum lineam producat ſecundùm Regulam, & diſtantiam denuo exploret, ut dictum, reperietq́ue pedes
2000. Poſito porrò Circino in ſcalâ menſoriâ, & ſumtâ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer