Full text: Zubler, Leonhard: Fabrica et vsvs instrvmenti chorographici

FABRICA ET VSVS cap. 4. & acum erectam in ea pone. Inde Regulam move
verſus C & itidem per Aſſerem duc lineam. Regulâ porrò
motâ verſus D. & ſimiliter lineâ ductâ per Aſſerem, hunc
aufer, & , relicto ibi ſigno, progredere ad ſtationem ſecun-
dam, dirigeq́ue lineam A verſus primam, planè ut ſtetit
antè qualis linea ſlationalis ſive nota linea hactenus vocata
eſt & vocabitur. Per hanc et enim reliquæ lineæ omnes in-
noteſcunt. Metire tunc ſtationum ſpatium intermedium
perticis, ſingulis 16 pedes continentibus, quales ad Agri-
menſuram vulgò ad hibentur reperiesq́; perticas 65.

Sume porrò acum ex A. & fige illam in puncto B ut in fi-
gurâ depictum cernis, lineasq́ue duc ex B in C & D quæ li-
neas ſignatas in Aſſere interſecent. ſi jam lineam duxeris à
puncto C in punctum ſive interſectionem D. habebis to-
pographiam utriuſque loci quæſitam.

Cupiens porrò ſcire, quantum ſingula bina loca ab u-
traque ſtatione tua diſtent, quantumq́ue diſtent illa à ſe,
operare juxta doctrinam capitis præcedentis: reperiesq́ue,
ſi, Circino mediante, de Aſſerein ſcalam menſoriam om-
nia ritè tranſtuleris, perticas vel pedes quæſitos.

Inductio integra eſt talis:

Ab Aad { C \\ D } ſunt perticæ { 140 \\ 120} quæ faciunt pedes { 2240. \\ 1920.

AB ad { C \\ D } ſunt perticæ { 100 \\ 158 } quæ faciunt pedes { 1600. \\ 2528.

AC ad D ſunt perticæ 160. quæ faciunt ped. 2560.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer