Full text: Zubler, Leonhard: Fabrica et vsvs instrvmenti chorographici

FABRICA ET VSVS num. Eo tunc firmato, ut neutrorſum moveri queat, pone
Regulam cum affixâ ei acu in Aſſere, impingeq́ue illi e-
tiam alteram acum, & move Regulam verſus ſecundam
ſtationem, ducq́ue lineam rectam ſecundùm Regulam per
Aſſerem, & locum nota, in quo acus A defixa eſt. Regulam
inde move verſus C. & iterum lineam duc per Aſſerem: quam nota litterâ C.

Progreſſus ad ſecundam ſtationem, relicto ad primam
ſigno, diſpone Aſſerem, ut antè in primâ ſtatione, dirigeq́; illum cum Regulâ in linea ſtationali verſus ſtationem pri-
mam: hoc firmato, ne tantillulùm moveri poſſit (Nam a-
lioqui omnis labor irritus eſſet) ſpatium intermedium ſta-
tionum metire.

Exemplo res fiet illuſtrior. En finge, te reperiſſe pedes 76. ſume igitur acum ex A. & fige illam in lineâ ſtationali in B. ut in figurâ adum bratum vides, Regulamq́; colloca ad a-
cum prope B. Illam move verſus C in campo notatum, iti-
demq́; lineam duc per Aſſerem, quæ lineam AC interſe-
cet. Et ſi interſectio fieri non poteſt, acum ex B ſumito, & propiuſculè verſus A illam moveto ac infigito, tantiſper,
dum utriuſq; lineæ interſectionem in Aſſere potes habere. Sumetunc Circinum & poſito uno crure ejus in A. altero
verò in B. ubi fixa eſt acus, ſpatium ſumptū in ſcalam men-
ſoriam transfer, ut factum vides in figurâ, reperiesq́; pedes
76. quæ ſtatio tua eſt & linea nota. Crus præterea unum
Circini pone in litterâ A & alterum in C Aſſeris, itidemq́; ſpatium iſthoc immotum transfer in ſcalam menſoriam; [?]
reperiesq́ue pedes 80. Item pone crus unum Circini in B. & alterum in punctum C. reperiesq́ue in @calâ menſoriâ
puncta 123. Tot igitur ab Aſ@ere @uo, ubi ſtatio tua eſt, uſq; ad C ſunt pedes, nempe 123.

7.1.

Nota.

Ceterùm nota, In deſcriptione & figuris adjectis ſtatio-
nes omnes ſumtas & deſcriptas eſſe à ſiniſtra dextrorſum: quanquam nihil intereſt, quomodocunq; ſumas: modò è
commodo tuo ſiet.

7.1.

Nota.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer