Full text: Zubler, Leonhard: Fabrica et vsvs instrvmenti chorographici

4. FABRICA ET VSVS
INSTRVMENTI CHO-
ROGRAPHICI.

Capvt I.
De Chorographia generatim: quid ſit, & quæ ad
eam Inſtrumenta poti[ſs]imùm re-
quiſita.

DE Inſtrumento novo Geometrico, quo
rerum menſurabilium longitudo, altitu-
do, latitudo & profunditas ſingulari com-
pendio quam. certiſſimè menſuratur, a-
ctum eſt tractatu ſuperiore: ſequitur nunc
de alio Inſtrumento; quod chorographicum
ſiue topographicum, doctrinæ cauſsâ, vocabitur; quo pro-
priè regio vellocus, omniaq́ue in eo contenta, veluti mon
tes, arces urbes, pagi, villæ, & minutiſſima quæque, propor-
tione artificiosâ in papyro ita deſcribũtur, ut non tam lon-
gitudo, altitudo, latitudo & profunditas, quàm ſpecies & forma eorum clariſſimè ob oculos ponantur. quam proin-
de operationem ἰχνο{γρ}αφί{αν} Vitruvius quaſi veſtigiorum de-
ſcriptionem, & {ὑπο}τύπω{οι}υ Græci alij, hoc eſt, regionum & con
tentorum in ea efformationem ſignificanter vocarunt.

Ceterùm, ut ad rem ipſam aggrediar, Inſtrumentum
præſens Circino inprimis opus habet & Regulâ, quam Li-
neale vulgò vocant, quæ duo præcipua Geometriæ & Geo-
graphiæ ſunt Inſtrumenta: Circinus quidem ad deſcriben-
dam peripheriam adhiberi ſolitus: Regula verò ad dirigen-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer