772
ATTENDI
DIOPTRICO-MICROSCOTICI
De eximiis quibusdam Microscopiis, quorum ope solertissimi quidam ¬
Naturæe rimatores fama etiam disquisitionis & aestimationis minimorum -
illustres arcana nova quamplurima; sicquè in Mundo hoc terrestri
novum planè Mundum anteà non visum curiosis oculis detexerunt ¬
& subjecerunt.
Icroscopia, de quibus in praecedente opere multa in medium produximus, ¬
instrumenta sunt dioptrica, quorum usus & officium
est oculo naturali applicata objecta quaecunquè minuta majora,
quàm reipsa sunt, repraesentare, atquè etiam res propinquas
quantumvis exiles & ex se fermè imperceptibiles non tantùm visi ¬
biles reddere, sed etiam in magnitudine ita extendere & augere,
ut minutissimae in iis particulae facillimè distingui, earum forma
vel figura, genuina facies & rectissima syrmetria dignosci possit. Horum proindè ¬
instrumentorum sicut non una est constructio, sic etiam non una per illà fieri
potest videndi virtus & efficacia. Idcircò, qui minutissima quaequè inspicere &
rimari cupit ad penitiorem aliquam exindè acquirendam scientiam, pluribus iisquè
diversis eiusmodi instrumentis instructus esse debet, quibus oculos ad omnia oblata ¬
objecta vel corpora intimè perlustranda probè munire possit. Quodipsum etiam ¬
recenter in observatorio hoc negotio solertissimus R. P. Philippus Benannus
S. J. in micrographia sua Romae impressa cap. 3. monere voluit his verbis. Illud in
universum affirmabo : in observationibus accuratè faciendis unicum non sufficere
microscopium, sed diversa requiri : Sicut enim non unico penicillo utitur pictor,
nec unicosc alpro statuarius , & omnia Artium opera multiplicibus instrumentis perficiuntur: ¬
ita pariter eos, qui rerum naturalium partes rimantur, variis instrumentis ¬
suos oculos munire necesse est.
Hoc tamen etiam habet quodcunquè microscopium, nempè quod ob incommoditatem ¬
aliquam spectatoris visui vix unquam plenè satisfacere possit; dum,
quod ex acutissimis lentibus apparatum est, auget quidem objectum; parum tamen
ex illo distinguere in omnibus suis partibus solet: quod si paulò mitiores sint lentes.
ex quibus microscopium constructum est: clarè quidem ostendit totale objectum
per illud observatum; partes tamen non adeò extendet, ut accuratè valdè hoc ipsum ¬
observare possit. Quocircà iterum suprà nominatus Bonannus eodem c. pite
benè scripsit, quodcunquè microscopium suam utilitatem praestare incommodo alivui
mixtami omnia enim, ut inquit, quamvis exquisita haudquaquam satisfaciunt;
quia eâ prop rtione , quâ mole maugent objecti, coni visorii basin nimium arctant, ui
vix animalculi minutissimi, pulicis ex. grat. uno intuitu particulam comprehendant, ¬
quod profectò visioni sincerae summo im pedimento est ; cum nisi per vices tquè
succ essivè (minur issinum licet objectum) perfectiora id genus microscopia intigrum
nequeant reprasentare; imò interturbata partialis haec visio animo et iam fastiaium
parit, utporè quae plarimum olstat, quin perfecta cbjectiidea formetur, qu m qui, què
integrum si mile uno intuitu objectum cernendo jucundissimè sibi effingère pesset. Si
vero totum objectum conten plamur, illud certè clarè apparebit, & minutissimus sui partes ¬
non ita distinctas ostendabit.
Hac
Kkkkk