776
deriorum est, & esse debet, si beari volumus; ac proindè beatius nihil esse potest,
quàm ipsum hoc Bonum per fidem cognoscere, perspem apprehendere , & per charitatem ¬
intimè ipsi conjungi & uniri; undè rursus evenit ipsa vera beatitudo, nempè ¬
fruitio & delectatio ex & in summo illo Bono: de qua fruitione optimè scripsit
Doctor Angelicus 1. p. q. 25. art. 6. ad 4. & quaest. 26. art. 3. inquiens. Beatitudo
Creata ex hoc, quod est fruitio Lei , non pot est esse melior , sicut non potest aliquid metius ¬
esse Deo. Tandem concludens: quidquid, ait , de siderabile est in quacunque felicitate ¬
vel vera vel falsa, id omnè eminenter in divina felicitate continetur.
Atquè haec sunt, quae in Panscopio hoc inaestimabilis perfectionis & bonitatis
breviter pro conclusione hujus operis dicenda existimavimus: jam corollaria quaedam ¬
Ethico-Christiana exin dè deducta subnectamus.
COROLARIA ETHI
CO-CHRISTIANA
Ex dictis hic deducta.
Oculus humanus natura sua in videndo sit insatiabilis juxtà illud
Ecclesiastici cap. 1. v. 8. non satiatur oculus visu, nec auris auditu impletur: -
in nullo optatius & quietius satiari potest, nisi in solo Ente optimo, ¬
in quo omne delectamentum est, quodquè est ipse DEUS. Undè ¬
etiam Regius Psaltes canebat Psalm. 16. Satiabor, cum apparuerit gloriatua. ¬
II.
Fallitur in Mundo oculus humanus saepissimè: Elevatus videt res
omnes ut sunt, & nunquam errat; quia videt res in DEO, quae fallere
nunquam potest.
III.
Quae hactenus à DEO acta sunt, ad extra Decreta sunt libera Divinae
providentiae. Est enim omne opus Omnipotentis ipsa ejus voluntas, &
ipsa ratio facti, voluntas facientis.
IV.
Omnia vadunt suas vias, quas primus Naturae Author direxerit; nec
quicquam à praefixo tramite aberrare poterit: Omnia enim, ut sacra eloquia ¬
docent, benè fecit.
Om¬