SIM. PORTII COMMENTAR.
calidorum. Si enim ſummè calidum miſcetur minus
calido, calidum quod ex his coagmentatur, diuerſum
quiddameſt & aliud ab vtroque, & ſecundum diuer-
ſos remiſsionis gradus, diuerſus quoque gignitur ca
lor. Simili ratione, cum læuia quælibet participent ali
quid luminis & ſplendoris, vt docet Ariſtoteles pri-
mo de Senſu: ſi cum radiis ſolaribus permiſceantur,
qui omnium maximè lucent, diuerſa exiſtit apparen-
tia, quoniam diuerſum fit lumen. & pro diuerſo ſitu
diuerſiſq́ue inter ſe configurationibus, diuerſum lu-
men, diuerſáque apparentia efficitur. vt patet ex lu-
cerna, ſi Soli & tenebris exponatur: & ex iis quæ Ari-
ſtoteles dixit tertio Meteoror. de iride Lunæ. Sed
huc ſe ingerit communis quædam difficultas, ſimile
additum ſimili, facit illud magis tale. ergo quodcun-
que lumen cuicunq. lumini additum, maius efficiet
lumen. quod de calido quoque videtur eſſe aſſeren-
dum. Dicemus, quòd remiſsio fit ex admiſtione con-
trarii, vt docet Ariſt. quinto Phyſicorum, quod
planè perſpicitur in reipſa contrariis, quæ vocat con-
traria poſitiua, cuiuſmodi eſt calidum & frigidum. Itaque calidum remiſſum, (cum ſit tale ob admiſtio-
nem ſui contrarii,) adiectum ſummè calido, non au-
get nec intendit illud: quin potius cùm ſummè cali-
dum non poſsit vlterius progredi, regreditur & re-
mittitur, ratione contrarii, vt diximus, admiſti. Simi-
li ratione remiſſum & languẽs lumen, cum ſit imper-
fectũ, ſi iungitur exactiſsimo & ſintero lumini, detra
hit aliquid perfectionis & debilitat. Quare cum di-
cis, ſimile additum ſimili auget, verum quidem id eſt,
ſi eſt omni ex parte ſimile: ſed remiſſum calidum vel
lumen, eſt diſsimile, & ob diſsimilitudinem variat. quod de aliis quoq. contrariis pronunciandum eſt.