Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. ſtus, ex attritu conſpicitur, & deperditur. nempe ex
leui confrictu, aperiuntur pori, prodítque color: ſed
ex valido, meatus deſtruuntur, nec amplius emergit
color, qui illis inſidebat. quare ſolùm videmus colo-
rem apparentem. DVM AVTEM VNVMQVO'D [?] -
QVE HORVM ATTERITVR
.) adeò ſcilicet vt ad
æqualitatem, lenitatemque redigatur: vt ſignificet
vehementem debere eſſe attritum. vel aliter, dum at-
teruntur ad lęue aliquod & æquale, quemadmodum
metalla, quæ confricãtur ad lapidem Lydium, (quem
Græci βάσανον & vulgus paragonam nuncupat.) illo
attritu deponunt inſitum colorem, nempe nigrum,
(nam hunc pro exemplo addidit, velut paulò antè al-
bam lineam.) & aſſumunt rurſus, ex attritu nimirum
colorem quem habebant à generatione ortúſq. prin-
cipio. INCONIVNCTIONE ET CONTINVITA-
TE
.) Non puto referendũ eſſe ad generationẽ, vt in-
telligat cõiunctionẽ lapillorum: ſed cum vnitur cum
lapide illo; & tangit, & confricatur. vt per coniunctio
nem & continuitatẽ intelligat contactũ cum lapide. (ſolet enim interdum cõtinuum pro contiguo accipi
velut obſeruatur in Ariſt.) TINCTVRAE DIAPHA
NVM
. hoc eſt, videtur id quod magis apparet, & per-
ſpicuũ eſt in ipſo colore. Hinc patet lapidẽ illum Ly-
dium eſſe æqualẽ & denſum, & repræſentare colorẽ
ea ratione & puritate, qua in ipſo à tangente corpore
deponitur, & relinquitur. Hac interpretatione ſolui-
tur dubitatio, quare ſicut aurum & argentum exuit
colorem ſuum in lapide, lapis non deponat ſuum in
auro. Propter ſuam ſcilicet denſitatem & duritiam: & licet aurum inter omnia metalla ſit denſiſsimum: tamen lapis eo eſt durior. ineſt enim auro ſubſtanti-
fica & eſſentialis quædam humiditas, qua molle eſt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer