Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. cet plus minus'ue [?] luminis recipiant & emittant. lu-
teus enim color magis lucet, quàm halurgus: & puni
ceus clarius fulget, quàm ianthinus & paonaccius. nam hæc eſt horum potentia, quòd alii colores magis
vmbrant, alii minus. AVT QVIA NON HABENT
EASDEM RATIONES
. Tertia cauſa eſt, quòd di
uerſa miſcibilium proportio, varias in eadem ſpecie
creat apparentias. nam in purpureo tres potiſsimùm
ſunt differentiæ, quædam quæ in roſis & cocco emi-
cat, quem vulgo carmeſin appellant: alia quæ in viola
& amethyſto lapide relucet, qui paſsim paonazo no-
minatur: & tertia quæ propria eſſe conchilii intelligi
tur, ſaturatáque purpura quibuſdam dicitur, omniũ
vegetiſsima, & ad viſionem mouendam validiſsima. hanc vulgus ſcarlatam nuncupat. Quin & in his poſ-
ſunt multæ reperiri differentiarum notæ, prout ma-
gis minúſque relucent. Puniceus quoque multas in-
duit colorum facies. nam igneus, flammeus, ſangui-
neus, & oſtrinus apparet. Atq. idem de aliis licet aſ-
ſerere. TVM PROPTER MAGIS ET MINVS . Sortiuntur inquit hæc diſcrimina, quoniam magis
vel minus participant colores extremos, idq́ue non
in eadem proportione. deinde, propter mutuam me-
diorum mixtionem, & puritatem. {εἰ}λικρίν{ει}αν autem ap
pellat, minorum cum aliis miſturam, & ἄκρατον. Ve-
rùm hic merito offert ſe quæſtio, an medii colores
ſint infiniti, vt hic author videtur aſſerere? Cui pau-
cis ſatisfieri poteſt. nam colorum imagines, apparen-
tiæ, & ſimilitudines poſſunt eſſe infinitæ, ob prædi-
ctas cauſas: at ſpecies minimè, cum fine claudantur. quamuis Alexander libro de Senſu, videatur teſtari,
medios colores, qui nulla conſtant ratione aut pro-
portione, nec aſpectum oblectant, innumeros eſſe.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer