Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. eas contingere, vel quia temperamenta colorum ſu-
muntur diſsimiliter & inæqualiter cum lumine & vmbris. atq. hæc prima eſt cauſa. Dixit autem ἀνίσωσ,
quod nos diximus impariter, vt ſcilicet vmbra & lu-
mem inter ſe comparantur. & ἀνωμάλωσ, id eſt inæqua
liter, vt vmbra & lumen inæqualiter participantur à
colore aut aliter, impariter, quoad temperamentum: & inæqualiter, quoad participationem. quod perinde
valet. NAM VMBRAE ET LVMEN . planius in-
dicat, lumẽ & vmbram temperata inter ſe ſecundum
magis & minus, diuerſas parere colorum apparẽtias. & quod infert per ſe, reſpondet illi quod dictum eſt
impariter: & illud, cum coloribus mixta, refertur ad
inæqualiter, vt ſcilicet ſit plus vmbrarum, quàm lu-
minis, vel è contra. Sed non immeritò quis in dubium
vertet, quomodo vmbrę miſcentur cum lumine? Cui
reſpondendum eſt, id ſatis patere in picturis, quę hoc
ſitu, recipiunt lumen & vmbram inæqualiter, nempe
plus luminis quàm vmbræ: & alio, prioríque contra-
rio, plus accipiunt vmbræ quàm luminis, vt experien
tia liquidò comprobat, Cæterùm quid ſibi vult, cùm
ait per ſe? Certum eſt non poſſe adaptari colorib. vm
broſis & lucidis, cùm loquatur de vmbra & lumine,
Equidem puto tunc per ſe miſceri, cùm lumen fit
opacum, cúmque vmbroſum redditur lucidum. lu-
men enim opacum, aliam præbet imaginem; & vm-
bra lucẽs, aliam. vel aliter, per ſe horum vnumquod
que, & lumen, & vmbra oſtendit colorum diuerſita-
tem. qui ſenſus melius mihi ſatisfacit. AVT EO
QVO'D [?] QVI TEMPERANTVR
. Adfert ſecun-
dam cauſam, copiam colorum viſibiliũ, qui poſſunt
inter ſe miſceri, & innumeras variáſq. colorum ima-
gines inducere. & potentiam ac virtutem, quòd ſcili-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer