Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. {καὶ} {τῶ}ν ἄ{λλ}ων ἕ{κα}{ςο}ν. {καὶ} {κα}{τὰ} \`ח μᾶ{λλ}ον {καὶ} ἧ{ττ}ον. {καὶ}
{κα}{τὰ} {τὴν} {πρὸ}ς ἄ{λλ}ηλα {μί}ξιν {καὶ} {εἰ}λι{κρ}ίν{ει}{αν} {αὐ}{τῶ}ν.

At verò non oportet nos latere, ob quot
cauſas multiformitas, & colorum infinitas
accidit. inueniemus enim, aut propterea
quòd impariter ac inæqualiter cum lumi-
ne & vmbris temperamẽta ſumuntur. nam
lumen & vmbræ, ſecundum magis & mi-
nus, plurimùm à ſe inuicem diſsident, qua-
re tum per ſe, tum mixta cum coloribus,
creant colorũ mutationes; aut eo quòd qui
temperantur, multitudine & viribus diffe-
runt: aut quia non habent eaſdem rationes. multas enim & halurgus habet differentias
& puniceus & albus, & reliquorum ſinguli: tum propter magis & minus, tum ob mu-
tuam mixtionem, ipſorúmq. ſinceritatem.

Vbi enumerauit cauſas diuerſitatis apparentiæ co
lorum: in præſentia recenſet cauſas infinitatis appa-
rentiæ, quas tres eſſe numero ſtatuit, primam, vm-
bras & lumen: quæ prout inter ſe ſecun dum magis
& minus complicãtur, aut cum ſubiecto colore tem-
perantur, infinítas creant colorum imagines. Alterã,
quòd colores qui miſcentur, diſtant multitudine, & viribus. Tertiam, quòd qui miſcentur, non habeant
æquales proportiones, quamuis videãtur eſſe eiuſdẽ
ſpeciei. Non oportet, inquit, ignorare, ad perfectam
ſcilicet cognitionem colorum, quot modis multifor-
mitas infinitáſq. colorum eueniant. inueniemus enim

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer