Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. nori albedine, vellumine. & dixit motum, quoniam
cùm maius minus'ue [?] accedit lumen, aut maturitas,
mutatur color: vt paulò antè docuit de vinoſo, qui
poſt exactiorem maturationem, ex puniceo migrat
in purpureum. Subiungit verò id nos oportere face-
re, aſsimilantes mixtionem vnius cuiuſq. coloris, & adaptãtes iis qui particulatim in aliqua generatione,
& temperamento, colorum præ ſe ferunt imaginem
& fidem. ſignificat adaptandum eſſe nomen, & ac-
cõmodandam eſſe hanc coloris ſimilitudinem, cum
illa coloris ſpecie, quæ particulariter in aliqua gene-
ratione, & temperamento coloris, præbet apparen-
tiam vel fidem facit, viridis exempli gratia, aut alíus
coloris. Facit autem fidem, cùm ſenſus verè indicat,
talem eſſe colorem. Et notandum eſt, authorem di-
xiſſe aſsimilantes, quoniam loquitur de apparentib. coloribus, qui verorum ſimilitudines ſunt, & imagi-
nes. OPORTET AVTEM OMNIVM HORVM. Ne
quis crederet, ſolùm mixtionem colorum inter ſe, va
riare eorum differentias, ſecundo loco tollit hanc du
bitationem, admonens nos, ne pictoribus adhibea-
mus fidem, qui tantùm miſcent colores, nulla habita
luminis radiorúmque reuerberatione: quamuis ex ar
te id ſoleant conſiderare. Inquit ergo omniũ horum
quæ diuerſas præ ſe ferunt colorum imagines, facien
dam eſſe contemplationem, non commiſcentibus ſo-
lùm hos colores, quomodo pictores faciunt: ſed ex
prædictis, conferentibus radios refractos ad colores. & reddit rationem, ita enim inquit, quiſpiam potiſsi
mùm poterit ſecundum naturam, hoc eſt ſecundum
naturales cauſas & phyſicè cõtemplari colorum tem
peramenta. Fidem verò & certitudinem quæ habe-
tur à ſenſu, ſimiliáque quæ apparent, nempe ſimilitu-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer