Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

Halurgus verò floridus fit, et ſplendidus,
quando cum mediocri albo & vmbroſo,
infirmi Solis radii temperantur.

Aliud adfert exemplum de halurgo, quem paulò
antè dicebat gigniex temperamento; docens tria eſſe
neceſſaria ad hoc vt talis appareat. primùm, vt ſit qui
dam color albus mediocris: deinde, vt ſit vmbroſus. (intelligo autem medium debere eſſe vmbroſum) de
nique vt radii Solis ſint imbecilles. ídque optima ra-
tione. nam vt poſtea demõſtrabitur, tria ad huiuſmo-
di colorum apparentiam deſiderantur, lumen: mediũ,
(aqua, vel aër.) & color, in quo lumen refrangitur. In
generatione igitur halurgi, qui ſplendidiſsimus eſt
color, & viſu iucundiſsimus, primùm opus eſt albo
mediocri, poſthæc radiis ſolaribus debilibus, qui in
albo refrangantur; demùm medio vinbroſo. alioqui ſi
albus color eſſet cãdidiſsimus, dilutior eluceſceret co
lor; non item halurgus, qui nigricat, vt antea dictum
fuit. Ita ſi radii ſolares, eſſent validiores, oſtenderent
puniceum. Pari modo, ſi medium eſſet lucidum, non
redderet nigricantem, cuiuſmodi halurgus eſt. His
itaq. tribus, eo vt diximus modo contemperatis, opus
eſt, vt color appareat halurgus. vel aliter, intelligit il-
lud albũ apparere vmbroſum, ratione diſtantię. nam
quæ longius abſunt, propter viſus imbecillitatem,
vmbroſa, & nigra videntur: velut Ariſtoteles docet
Sectionis. xxiii. Problemate. xxiii. & libro tertio Me-
teororum, capite de Iride: vbi fuſius agit de halurgo
& puniceo, quæ author hîc breuiſsimè attigit. ve-
rùm prior ſenſus aptius ſubſequentibus reſpondet.

Διὸ {καὶ} \`ὧ {ἀν} α{το}λ{ὰς} {καὶ} {δύ}σ{ει}ς, ὁ ἀὴρ {πο}ρφυρο{ει}{δή}ς
ἐ{ςι}ν, ὅ {τε} φ{αί}νε{ται} \`ὧ {ἀν}α{το}λ{ὴν} {καὶ} {δύ}{σι}ν ὄν{το}ς ♑ ἡλί-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer