Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. niceum dicemus. Quidam noſter amicus homo non
imperitus, putat puniceum eum eſſe qui flagrat colo
re violę, quem nos vulgo paonaccium dicere conſue
uimus: vel ἀπὸ {τοῦ} φοίνϊκοσ id eſt, à palma deduci; eſſeq̀ue
eum, qui in equis à vulgo baius dicitur. Sed aliter ſen
tit hic noſter author, vt cuiuis videre licebit. Sunt
qui credant puniceum colorẽ, in Phœnicea primùm
ab Hercule, caſu quodam à cane demorſa purpura,
fuiſſe inuentum; atque inde nomen colori inditum. Dicitur puniceus color aptus eſſe ad bella et pugnas,
quaſi ἀπὸ {τοῦ} φόν{ου}, id eſt cęde nomẽ inuenerit. Eſt ξανθὸσ,
quem quidá fuluum nos flauũ dicimus, color capillis,
ſegetibúſq. conueniens. hic, vt iam annotatum fuit,
parum ab albo declinat. Eſt πυῤῥὸσ ruffus, quem ali-
qui puniceum interpretantur, quòd color ignis, qui
propriè πυῤῥὸσ appellatur, ſit puniceus. Eſt πορφυρ{οῦ}σ,
purpureus, qui nomen ἀπὸ τῆσ πορφύρασ, id eſt purpu
ra habet. Cuius tres animaduertuntur eſſe principes
ſpecies; ſed is proprius eſt, qui ex conchylio confici-
tur. ςίλβων autem is eſt, qui coruſcat; propriè tamen
non eſt color, ſed luminis continuata denſitas. quam
etſi Philoſophi peculiariter nigro adaptent, nihilomi
nus magis conuenit albo. Eſt ὄρφνιοσ, qui opacus & ca
liginoſus eſt, & accedit ad nigredinem, quare inter-
dum accipitur pro nigro. Eſt præterea σκιερὸσ, qui vm
broſus eſt; & cùm vmbræ appareant nigræ, ad nigri-
tiem reducitur. ſic ζοφερὸσ, qui caliginoſus dicitur. ſic
σκοτ*νὸσ, tenebricoſus, qui is eſt, quem tenebræ oſten
dunt, & loca ea ad quæ Solis radii non pertingunt. Eſt λαμ{πρ}ὸσ, ſplendidus, & nitens, quamuis coloris po
tius ſit accidens, quàm color. ſic ἐυ{αν}θὴσ, qui floridus di
ci poteſt, gratúſque aſpectui apparet. Eſt χ λωρὸσ, viri
dis, color, in quo nondum ſpectatur concoctio, con-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer