Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. lor ex albo nigroque mixtis naſcatur; & cœruleus,
quia candor ſplendori iungitur, & non ita parum in
nigrum degeneret: fit vt ex contrariis, extremiſque
inuicem mixtis, medii, moderatíque naſcantur: atq. vtroſq. exceſſus, qui viſioni incommodant, fugien-
tes, moderatas ipſius fatigationes corrigant. Hæc Ga
lenus. ſed idem de cæteris, qui eiuſmodi ſeruant com
moderationem exiſtimandum eſt. Vel albus, & niger
miſcentur abſq. certa proportione; ídque ſecundum
magis & minus indiſtinctè. Colores, qui rationem,
certámq. obtinent proportionẽ, ſeptem numero con
ſtituit Ariſtoteles, capite de Sapore, ſcilicet album, ni
grum, fuſcum, purpureum, puniceum, viridem, cæru
leum: flauum autem ſub albo complectitur, alioqui
octo forent ſpecies. at que hi ſunt extremi, mediíque
colores. Et qui medium inter album & nigrum, lo-
cum tenent, certa ratione à natura producuntur. Sta-
tuit præterea author, & tertiam colorum mixturam,
eam quę ſe offert aſpectui noſtro, quę tribus conſtat,
vt infrà explicabitur, luce, medio, (aqua ſcilicet, vel
aëre.) & ſubiectis coloribus. Reliqui ergo colores,
præter ſimplices, qui ex horum ſimplicium tempera-
mento, & ſecundum magis ac minus gignuntur, mul
tas, variáſque oſtendunt colorum imagines, & appa-
rentias. Harum autem apparentiarum cauſæ ſunt,
& temperamentum ſimplicium colorum, & maior
minórque luminis, ac coloris participatio. Dixit ima
gines, quoniam loquitur de coloribus veris, & appa-
rentibus. Ponit poſt hæc exemplum colorum, qui ge
nerantur ex maiori minor'iue [?] proportione rationa-
bili & certa, quales ſunt puniceus, & halurgus. fiunt
enim tales, prout magis aut minus purpura decoqui-
tur. nam ſi diutius coquitur vt pòſt docebit, fit halur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer