Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. mixto. ſimpliciter enim nunquam dixeris comburi,
ſed corrumpi; vtputa aqua per euaporationé ab igne
corrumpitur; & aër per inflãmationẽ, (etſi aliis quoq. de cauſis poſsint à frigido corrumpi.) at in mixto di-
cuntur aduri quoniã admiſcentur ſicco terreo, quod
combuſtibile eſt, modò poroſum ſit; vt ignis poros,
& meatus eius poſsit ſubingredi. Attamen hoc eſt
animaduertendum, humiditatem, quam in mixto di-
ximus eſſe vſtibilem, eſſe aêream: nam aquea aduſtio
ni eſt ineptior. argumento ſunt ligna perquàm humi
da, quæ ægré comburuntur: cùm ſicca, vtpote plus
aëris participantia, facilè ab igne corripiantur. Verun
tamen fumus, quem liumidum adduſtum aqueum
expirat, multò magis nigricat, quamuis minus ſit com
buſtibile; propterea quòd magis participat terreum. Inquit itaq. nigrũ fieri, cùm aër & aqua ab igne com-
buruntur: ſubnectens cauſam, quòd omnia ambuſta
nigreſcant; & ſumens exemplum à lignis & carboni-
bus. Cæterùm quoniam carbones ardentes & igniti,
punicei ſunt & ruffi, velut poſtea docebit, ſubdidit,
extincto igne. QVIN ET FVMVS . Quod in lignis
declarauit, & carbonibus, idem in terreis vſu venire
demonſtrat, confirmans id per fumum, quem terrea
exhalant: qui iccirco nigricat, quoniam ignis educit
humiditatem, eámq. adurit. Non meminit ſicci, quòd
id potiùs ſit vſtibile, quàm aptum ad inducendum ni-
grorem: etiam ſi humidum aduſtum vnà cum ſicco
nigredinem faciat. Et vt obiter id annotemus, κ{απν}ὸσ,
quem fumum vocamus, eſt lignorum, eorum ſcilicet
quæ ex mixtura humidæ ac terreę ſubſtantię conſtãt. {λι}γνὺσ autem, eſt thuris, picis, & odorabilium, quæ\/q. minus habent humiditatis, ac magis terrea ſunt. κνίσ-
σα verò, quem nidorem quidam interpretantur, eſt

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer