Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

Demonſtrauit ſimplices colores ſequi elemẽtum; cùm autem color niger, ſit ſimplex, nec ſigillatim ſe-
quatur aliquod elementum; iccirco nunc declarat,
qua ratione ſequatur, inquiens non ſequi abſoluté,
(elementa enim prout dictum eſt, ſunt natura alba.) ſed cùm in ſe inuicem commutantur: quando ſcilicet
vnum alteri ſuccumbit. Nec niger color, ſequitur
ignem, aut aquam, quæ alba ſunt; ſed humidum,
quod ab igne, aut alio quopiam immutatur, altera-
túrque.

Τὰ {δὲ} ἄ{λλ}α {ἐκ} τού{τω}ν {εὐ} ꝓℨο{πτ}α, {τῇ} {μί}ξ{ει} {κε}ρ{αν}νυ-
\'ꝗ̃ων ἀ{λλ}ήλοις {γί}νε{ται}.

Alii, qui ex his facilè intelliguntur, fiunt
mixtione ſibi inuicem temperatorum.

Quoniam dictum eſt, nigrum colorem ſequi ele-
menta, cùm in ſe inuicem abeunt; vt doceat differen
tiam, quæ eſt inter medios colores & nigrum, interſe
rit aliquid de mediis, docens, quod alii colores, præ-
ter album, & nigrum, medii ſcilicet; qui ex his, albo
inquam & nigro, facilè conſpiciuntur, & cognoſcun
tur, (quoniam quò magis accedunt ad album, nigri
minùs habent; & contrà quò propiùs abeunt ad ni-
grum, minus retinent albi.) hi igitur medii fiunt ex
albi & nigri mixtura, cùm ſibi mutuò temperantur. Et mira breuitate perſtrinxit quinam ſint medii co-
lores, illorúmque cauſæ, cùm ait, fiunt mixtione ſibi
inuicem temperatorum. medii enim colores, fiunt
mixtura & temperamento albi, & nigri, velut infrà
ſuo capite latius explicabitur, & Ariſtoteles libro de
senſu docuit. & quanquam fiunt medii; mediorum
ſibi inuicem permixtorum temperamento; tamen pri
ma mixtura ex ſimplicib oritur. Sed quoniam videri

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer