Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

DE COLORIBVS. lorem: non item interminata, cum illum lumine nan-
ciſcantur: Patet igitur, colorem non ſemper mouere,
ſed lumine opus eſſe. Amplius, ex prædictis excerpi-
tur, quædam lumina eſſe colores, quoniam efficiunt
apparentiam quandam, imprimúntq. in medio ſpe-
ciem, & illud variis modis illuſtrant. quod exemplo
plantarum Alexander demonſtrauit. cùm enim lumi-
na medium mouent colore plantarum, eum parieti-
bus in quos illabuntur, imprimunt, adeò vt lumen
inde comparato colore, fiat cõcolor. Hinc aureus, ni
fallor, color & purpureus, & ſi qui ſunt eiuſmodi, no
men ſibi inuenerunt; quòd ſpeciem quandam eiuſmo
di præ ſe ferant, aliunde acquiſitam cum nihil aliud
ſint, quàm lumina colorata, aut colores illuminati. atque ob id color lumen dicitur aliquando, vel quia
claritatem participat, vel quia confert aliquid lumi-
ni & perſpicuo. Cæterum non eſt diſsimulanda quæ
ſtiuncula, vtra prior ſit, perſpicuitas'ne, [?] an ſuperfi-
cies, vt vltimum corporis. Cui reſpondendum puto,
quòd ratio quanti prior ſit qualitatibus ſenſibilibus. igitur & terminus, id eſt corporis extremum, eſt
prius quàm perſpicuitas: corpus tamen verum ſenſi-
bile, vt ſenſibile fit è perſpicuo, & elementis ſenſi-
libus. Quòd ſi quæras recte'ne [?] dixerit Plato colo-
rem emanare è ſingulis corporibus: cenſeo eum non
diſſentire à Philoſopho, quandoquidem: omnia
corpora participant perſpicuitate & colore: quam di
xit emanare è corporibus, quoniam ſequitur natu-
ram corporis ſenſibilis, velut ſuprà explicauimus. Ariſtoteles ergo mediam quandam viam ingreſſus,
quod Plato & Pythagoras obſcurius pronunciaue-
runt, planius expreſsit: & cum inquit, colorem eſſe
extremitatem perſpicui terminati, hoc eſt vltimum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer