Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII PRAEFATIO ſunt intelligenda. nam apparentium cauſæ ſunt Sol,
ſubiectum, & medium, pro diuerſa inter ſe mutua
habitudine, vt dicemus de collo columbæ, ac iride,
cùm authoris verba interpretabimur. Hinc multa
elici poſſunt, puta quod ſuperficies, quæ dicitur
ἐπϊφάν*α, ſit, quæ ſupernè apparet, colore & lumine: quódq. quæ ſit in profundo & obſcuro, (ſi nominis
etymum inſpiciamus,) non verum ſit dicenda ſuper-
ficies, ſed latitudo; quæ actu fiat ſuperficies, cùm ap-
pareat. Atque hac fortè ratione inductus Pythago
ras, dixit ſuperficiem eſſe colorem, quoniam ſit cor-
poris in extremo apparentia. Quod ſi mihi obiicies
verba Alexandri, libro primo de Anima, qua de viſi-
bili ratiocinatur; vbi poſtremis propè verbis aſſerit
corpus ſemper habere ſuperficiem, ſed non ſemper
colorem, niſi cùm illuſtratur: dicam, non nomen re-
ſpexiſſe, ſed rem: quaſi dicat, corpus ſemper ſuum ex
tremum habere, quod eſt latitudinem, quæ dicitur
ſuperficies; non tamen ſemper habere colorem, quod
eſt, id quod actu moueat diaphanum & viſum, niſi
vbi illuſtratur. nam lumen quaſi extremam manum
imponit coloribus; cùm ſolum cauſa ſit, quòd mo-
ueant afficiantq. viſum, atq. iccirco eos, de potentia
ad actum deducat, velut Ariſtoteles do cuit, cùm πα-
ραβολικῶσ, hoc eſt per ſimilitudinem, inquit intellectũ
omnia facere, veluti lumen, nam vt lumen facit actu
colores, hoc eſt vt videantur, & moueant actu dia-
phanum, ita lumen intellectus agentis, qui ſeparatus
eſt, & æternus, facit vt intelligibilia naturalia intelli-
gantur, & quadantenus moueant perficiántq. poten-
tiam rationalem. Apertè enim perſpicitur Alexandri
hanc eſſe ſentẽtiam, quòd color prius inſit; quoniam
ait, perſpicua terminata ſemper habere admiſtum co

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer