Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

DE COLORIBVS quocirca, vt res preſsius intelligatur, animaduertere
licet, Ariſtotelem duo colori tribuere, nempe eſſe
quiddam viſibile, & naturam quandam in corporib. naturalibus. Atq. vt viſibilis, color eſt motiuus dia-
phani: vt natura, eſt extremitas corporis perſpicui ter
minati. Vnde, ſi componantur, abſoluta emergit diffi
nitio, hoc pacto, color, eſt extremitas perſpicui corpo
ris terminati, motiuus diaphani. Verùm cùm functio
& opus ſequatur naturam; extremitas erit functione
prior, quare eius vis primùm eſt explicanda. Princi-
pio igitur conſtat, corpus eſſe perſpicuum, ideſt ap-
parens, aut per ſe totum, aut in extremo. Si per ſe to
tum pellucet, dicitur diaphanum verum, & primum; cuius actus, eſt lumen. Sin in extremo tantum perſpi-
citur, & apparet, appellatur perſpicuum terminatum
velut ſuprà declarauimus. Hæc quidem apparentia
eſt perſpicuitas, quæ eſt qualitas & facultas, qua cor-
pus aptum eſt recipere colores: vt dictum fuit de au-
gmentabili & alterabili, quod ſignificat ſubiectum,
& potentiam ſuſcipiendi augmentum, & alteratio-
nem. Hoc ſenſu dixit Philoſophus tertio Phyſico-
rum, quòd ſi eſſet eadem potentia ad ſanitatem, & ad
ægritudinem, eſſet idem ſanitas, & ęgritudo: nam pro
facultate proxima ſuſcipiendi ægritudinem accepit. atq. hæc potentia nec recipit, nec dicitur ſubiectum,
ſed facultas & aptitudo ad obtinendum. atq. hæc eſt
Alexandri ſententia. Subiectum verò, eſt ſuperfi-
cies, id eſt, latitudo, & vltimum corporis, qua corpus
eſt. Nec ea apparentia color dici poteſt, quandoqui
dem diaphana, quę maximè omnium apparent, eſſent
coloratiſsima. Eſt igitur color quædam facultas, quæ
innaſcitur ex ipſo ſubiecto, alia atq. alia ratione tem-
perato. Atque hæc quæ diximus, de veris coloribus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer