Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII PRAEFATIO Ariſtoteli aduerſatur, quoniam album & nigrum ſe-
quitur ſimplicia corpora. Itaq. qua ratione miſti ſe-
quuntur ſimplices, ob miſturam, ea ſimplices imitan-
tur principia materialia. Ad hæc lumen eſt materia
expers, quare non participatur à ſubiecto, ſed ab eo
recipitur; nec conſeruatur, niſi lucidi corporis præ-
ſentia. Nam ſi participaretur, nullus eſſet color pro-
prius. adeſſet enim quilibet, & abeſſet, præter ſubie-
cti corruptionem. Poſt hæc, cùm color ſit extremitas
terminati corporis, & lumen ſit actus interminati: qui quæſo lumen cum perſpicuo terminato cauſa-
tur colorem; cum interminato verò, minimè? cùm
diaphanum ſit ſubiectum proprium luminis, & iis
vnitis, aliquid oriatur neceſſe ſit. Quamobrem, di-
cendum potius eſt, quicquid rationis adferri poteſt,
id ex corpore eſſe petendum: vt à corpore emicet co
lor, qui ſuam ſumat proſtremam facultatem, quæ eſt
actu viſum mouere, à lumine. Nec ſunt audiendi,
qui colorem eſſe extremitatem, iudicant eſſe prædi-
cationem materialem; tanquam ſit in extremitate,
quoniam eſt in ſuperficie. Nam Dii boni, quænam
eſſet hæc definitio, quàm indigna philoſopho. nihil
enim explicaret, præter materim, formam autem & ſpeciem prætermitteret. ſiquidem colorem eſſe in ſu-
perficie, nihil habet differentiæ, qua ab aliis diſtin-
ctam coloris naturam percipiamus. multa quippe poſ
ſunt eſſe in ſuperficie, quæ non ſunt colores. Po-
ſtremò, nec lumen eſt color, quoniam ſubitò fit. dicere autem colorem ſubitò fieri, eſt omnium lon-
gè abſurdiſsimum, cùm ſit partibilis, nõ ſecus quàm
ſuperficies. tanta enim dicitur eſſe albedo, quantam
ſuperficiem fuerimus dimenſi. Itaq. hæ opiniones
paululum quiddam nos docent, de coloris natura:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer