Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

DE COLORIBVS. eſſe omnium quoque ſpecierum productricem; cum
genus nihil aliud ſit quam ſuæ ſpecies. Denique vt
prætermittamus colorum varietatem, quo pacto lu-
mem, nigrum generat colorem, cùm hic illi omni ex
parte aduerſetur. Quare ſunt qui inter hos diſſen-
tientes medium tenuerunt, arbitratiq. ſunt, colores
materiam & formam habere: materiam quidem, cor-
pus ipſum; formam verò, lumen. quaſi color ſit, lumen
perſpicuo corpori inſitum, atque vt ita dicam incor-
poratum: vel lumen materię implicitum et illigatum. atque hanc opinionem Platoni aſcribunt. Deinde,
qui hanc ſententiam tutantur, cenſent perſpicuum
& lumen non eſſe partes eſſentiales coloris, quod nul
la forma ſit compoſita; ſed coloris cauſas, quaſi color
ſit lumen ligatum; aut perſpicui & luminis facultas
in colore exiſtat. Ad hæc hi albedinem eſſe lumẽ per
ſpicuo lucenti et claro incorporatum; nigredinẽ verò
eſſe omnis lucis priuationem aſſeuerant. non enim
nigrum eſt albo contrarium, vt dicere conſueuerunt
poſitiuum; ſed priuatio: verùm affectus & diſpoſitio
nes ſunt contrarię, puta opacitas, & tranſparentia. Cę
terùm quantum hęc à Peripateticis ſanctionibus diſ-
ſideant, quilibet vel mediocriter in Philoſophia exer
citatus, facilè iudicabit, ſi primùm Ariſtotelis verba
inſpexerit, cùm inquit, color eſt extremitas perſpicui
terminati. non eſt ergo forma perſpicui, neq. ex illo
fit. non enim forma prodit naſcitúrq. verum compoſi
tum fit. Quare ratio formetur eiuſmodi, forma eſt
concauſa cum materia, igitur forma non fit à mate-
ria & forma, vt à cauſis, ſed compoſitum dicuntur
quidem concauſæ, cum vna complet, & alia ſubſter-
nitur: vt docuit Auerr. v. Phyſic. Præterea, ſi color eſt
lumen participatum, non ſequitur elementa; quod

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer