Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. muni inquit, quòd omnia quæ naturam mutant, aut
propter cauſas internas, puta ſenectutem: aut exter-
nas, vt ea quæ diximus in hunc colorem pilorum mu
tantur. Atque intelligas, eum loqui de mutatione & lapſu in deterius, vt & Ariſtotelem quinto de Gene-
ratione animalium. Et videtur mihi, quòd hic per mu
tationem intelligat eam quæ fit ab extrinſeco, aut vi
morbi, & affectus potius quàm ordine & lege natu-
ræ. Mutant enim colores auium nonnullæ, vt docet
iam dicto loco Ariſtoteles; & quadrupedum ſylue-
ſtrium aliquæ, per anni tempora; & tamen non fiunt
albæ, niſi fortè aliam ob cauſam, quàm ob anni tem-
pus, vt dicetur paulò poſt. Similiter fit mutatio à ci-
bis. nam quæ vario cibo veſcuntur animalia magis
varia ſunt. atque iccirco crabrones aut veſpæ multi-
colores magis ſunt quàm apes. nam ſi cibi ſunt cauſa
mutationis, iure optimo ciborum varietas facit, vt
motus magis euarient, & alimenti excremẽta, ex qui
bus & pili, & pennæ, & cutes gignuntur. Hinc liquet
non omnem mutationem naturalem album efficere
colorem, ſed quæ mutat naturam, ob imbecillitatem
caloris natiui & humidi penuriam. quod accidit à
cauſis præternaturalibus. Verùm ipſe ſeipſum expli-
cat, & reddit cauſam quare quadrupedes & aues, vi-
ſæ ſunt alterius coloris, etſi rarò, præter proprium,
cùm inquit, præterea & omnium maximè, & quæ
ſequuntur. nam mutare naturam, nihil aliud eſt,
quàm mutare illud quod ſibi eſt proprium, in aliud
quod ſibi eſt alienum, potiſsimum in tota ſpe-
cie. Quod autem id ſit verum patet, quia non
poteſt euenire, niſi ex affectu, vt docet Ariſtoteles
quinto de Generatione animalium, capite ſexto. Sed
hic affectus poteſt bifariam accidere, vel circa ge-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer