SIM. PORTII COMMENTAR.
ſed Ariſtoieles expreſsit quinto de Generatione ani-
malium, capite quarto, vbi cauſam canitiei aſsignat,
cùm inquit, Quibus igitur hominibus, natura pilo-
rum parum calida eſt, pluſque humoris ſubit, calor
proprius nequit concoquere: atque ita humor putre
ſcit, calore aëris ambientis. fit enim putredo quæque
à calore, ſed non ſuo natiuoq́ue, vt ſuo loco expoſui,
putredo autem & aquæ & terræ & quorumuis eiuſ-
modi corporum fieri poteſt. quamobrem terreni etiã
vaporis putredinem nouimus, quæ ſitus vocatur. ete
nim ſitus caries vaporis terreni eſt. Itaq. in pilis quo-
que alimẽtum tale, cùm non concoquitur putreſcit; atque ita efficitur ea quæ canities appellatur: quæ al-
ba propterea eſt, quòd & ſitus vnus carioſorum ferè
albus eſt. cuius rei cauſa eſt, quòd multum aëris con-
tinet. hactenus Ariſtoteles. Hinc liquet cauſam vni-
uerſalem efficientem, eſſe calorem extraneum: mate-
rialem, ſitum, & humorem putreſcibilẽ aërem & ſpi-
ritum in ſe includentem in iis nimirum in quibus in-
cludi ſolet, vt ſuprà monuimus, formalem, ipſum al-
bedinem: finalem vero, ægritudinẽ pili. Altera cauſa,
cur tempora prius caneſcant, & propria, eſt quam au
thor hîc ponit, ſcilicet pauca humiditas, quæ celeri-
ter à calore extraneo putrefit, & concoquitur. Eo au
tem loco eſt paucum humidũ, quia eſt oſſeus, & pa-
rum carnis intercipitur, & cutis eſt tenuis. Subiicit
& in ſumma circa infirma & laborantia loca. imbe-
cilla ſcilicet, quoad inopiam caloris naturalis & hu-
midi: & laborantia aliquo morboſo affectu, vt de viti
ligine diximus, & locis affectis iumentorum iuga fe-
rentium. Quinetiam partes dolentes poſſunt dici in-
firmæ, & ob ſpirituum concurſum, & ob calorem na
tiuum imminutum. Præterea vt concludat, in com-