Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. maximè in hunc colorem mutantur, cùm
naturam cõmutauerint propriam. etenim
lepus factus eſt iam albus: & niger vtique
apparuit tum ceruus, tum vrſus. ſimiliter
autem his & coturnix, & perdix, & hirũdo. cùm enim omnia talia ſint imbecilla gene-
ratione, propter alimenti paucitatem ante
tempus excocta, fiunt alba.

Eandem cauſam tribuit cum prædictis alteri pro-
blemati, quare tempora citius ſentiant canitiem,
quàm aliæ corporis partes. ab horum enim canitiem,
quæ maximè hominibus euenit, Homerus apto epi-
theto eos appellat πολϊοκρο {τά}φ{ου}σ. Ariſtoteles quinto
de Generatione animalium, capite quarto inquit,
Tempora autem primò caneſcunt, quòd occiput va-
cat humore, cùm non contineat cerebrum: ſinciput
verò habet multum humoris. quod autem multum
eſt, difficile id putreſcit. at in temporum pilis nec tam
parum humoris eſt, vt concoqui poſsit: nec tam mul-
tum, vt putreſcere nequeat. cùm enim is locus me-
dius inter vtroſque ſit, extra vtrunque affectum eſſe
poteſt. Sed animaduerte, quòd aliud eſt ſciſcitari, qua
re caneſcat homo; & aliud, quare tempora primùm
caneſcant. Author hic reddit cauſam, quare tempo-
ra primo caneſcunt. propter excoctum ſcilicet humi-
dum. paucum enim cùm ſit humidum circa tempora
vt Ariſtoteles ait, ſi conferas cum humore capitis & cæterorum membrorum; à calore extraneo excoqui-
tur per corruptionẽ, quæ ſitus dicitur, multum aëris
continens. Sunt igitur duæ cauſæ, cur tempora pri-
mum caneſcunt, vna vniuerſalis, quam hic ſubticet,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer