Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII PRAEFATIO titur ſenſum. Non eſt tamen diſsimulanda cauſa, ob
quam Plato dixit, defluere & emanare à ſingulis par-
tibus noſtri corporis: potiſsimum quòd corpus no-
ſtrum quatuor conſtet elementis, quorum potior
pars eſt terra: à qua, cùm ſit tenebricoſa, difficile erit
inuenire, quomodo lumen emanet. Ad hæc, termi-
nus principii rationem habet. quare cùm terminus
vel extremitas, ſit veluti ſuperſicies, reſpectu corpo-
ris; eáque apud Platonem, vt tertio de Cœlo diſputa
tum aliquando à nobis fuit, ſit corporis principium; (ex ſuperficiebus enim conflantur corpora, non au-
tem contra.) nequaquam è corpore ſuperficies, ſed
iure optimo ex ſuperficiebus corpus emanare debet. Epicurus verò cùm poſuerit corpuſcula indiuidua,
quæ ἀτόμ{ου}σ [?] vocant, rerum eſſe exordia, ſtatuit perin-
de ac Democritus, colores non eſſe in compoſitis ex
ipſis principiis, hoc eſt atomis, adeo vt colores ex non
coloratis generarentur. Alii verò qui in elementis co
lores conſtituebant, affirmabant colores fieri ex re-
bus coloratis: quo pacto autem in elementis ſunt po
nendi, & author noſter ſignificat, & nos declarabi-
mus. Cæterùm, vt quid in re adeò obſcura & contro-
uerſa, ſentiendum ſit, noſtro quidem iudicio, expli-
cemus; Primùm ſcire conuenit, in coloribus, ſicut in
reliquis qualitatibus, tria eſſe cognoſcenda, ſubie-
ctum, habitum, & opus, ſiue functionem malis appel
lare. atque hæc qualitas, ſi functiones reſpiciat, facul-
tas nuncupatur; ſi ſubiectum, habitus, & forma: ſi fue
rit aliquid in ipſis rebus, qualitas dicitur, vt caliditas,
humiditas, & cætera. Color igitur cum ſit qualitas,
proprium habet ſubiectum; & functionem, mouen-
di ſcilicet viſum; eſt\/q. qualitas. Deinde, vt quippiam
ſit alicui formæ ſubiectum, non ſatis eſt eſſe ſubſtan-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer