Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. mixtum, non conſumitur ſed aduritur. vnde nigri-
ties. Quod autem perſpici in animalibus inquit id in
ceruicibus veterinorum patet. nam ex iugorum attri
tu, generatur callus & pili fiunt rari, quoniam pori
occluduntur, vt quidam quaſi terreſtres meatus con-
ſpiciantur. Cæterùm quinto de Generatione anima-
lium ait Ariſtoteles, vt igitur cutes per affectum albę
differunt ab his quæ tales natura ſunt: ſic pili inter ſe
differunt, qui morbo, aut ætate quiq́ue natura albue
rint. ob cauſam nimirum aliam atque aliam. hi enim
à calore naturali, illi ab alieno albi efficiuntur. albe-
dinem tamen omnibus præbet aër vaporoſius inclu-
ſus. Igitur calor ſiue naturalis, in iis qui fiunt natura: ſiue aduentitius, in iis quæ fiunt ab exterioribus, cau
ſa eſt efficiens alboris. at materialis eſt aër vaporoſus
& ſpiritus incluſus iis ſcilicet in quibus includi ſolet,
& Epheſius reddit rationem, quia natura ſua albus
& calidus eſt. aër enim pellucens albedinem gignit,
quomodo ſpumam quoque effici certum eſt. Ex prę-
dictis item ſoluas problema quoddam, cur animalia
quæ vnicolora non ſunt, ventre plenius albent? Cau-
ſa efficiens eſt, calor, qui eo in loco abundat. & aliud
cur alba dulcia ſunt & ἡδυηρεῶτερα ac gratiora? ob ean-
dem ſcilicet cauſam. nam concoctione dulcia fiunt. concoctio autem fit à calore. Sed obiicias, ſi alba ſunt
dulcia ob concoctionẽ, quare cinis excoctus eſt ama-
rus, & non dulcis? Dicunt quidam, quòd quæ à calo-
re naturali concoquuntur, dulcia ſunt: at cinis à calo
re externo decoquitur. Quòd autem quæ ab extra-
neo calido concoquuntur amareſcunt, argumento
eſt mel. quod dulce quidem eſt, attamen ex decoctio-
ne amarorem concipit: exhalante videlicet humore
qui dulcedinem faciebat. Verùm hæc ratio non ſatis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer