Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. puta albus & niger, dicuntur infirmari, cum dece-
dunt, & dilabuntur à ſua puritate & ſinceritate. Cùm
igitur nigrum purum infirmatur, & amittit ſuam ſin
ceritatem, humidumq́ue imminuitur, & viridi tem-
peratur ac miſcetur: primus color, in quem primùm
decidit, eſt herbaceus. Quòd ſi nigrum amplius infir-
metur; paulò pòſt gignitur viridis: & tandem flaue-
ſcit, nec vlterius progreditur, quoniam in maturatio
ne extinguitur humidum. Nec tibi imponant ea quę
ſuprà dicta fuerunt, & quæ hîc dicuntur. nam ſuprà
declaratum fuit, nigrum gigni aduſtione humidi: hîc
verò dicimus nigrum infirmari ac imbecillius reddi,
cùm omnino humidum exiccatur; at cùm vltimò re-
ſoluitur, redit in cinerem, ſicut dictum eſt. Poſt hæc
ſoluit aliud problema, quamobrem pyri, portulacę,
& aliorum, quorum inter concoquendum defit ali-
monium, folia fiant punicea? Cauſa eſt, quia antè
quàm natiuus, proprius, & vltimus adueniat color,
alimentum deficit: vt liquidò conſpicitur in foliis vi-
tis, quæ humidi penuria rubent autumno. Quæras,
qua de re non fiant flaua? dicendum eſt, quoniam in
iis humor prorſus exiccatur. at in cerealibus non de-
eſt omnino humidum. remanet enim aliquid, etſi id
paucum ſit. Denique epilogo concludit, rationi con-
ſentaneum eſſe, colorum in plantis diſcrimina, ex an-
tedictis cauſis accidere, nempe ex maturatione ac de
ſiccatione. Qui verò per ἄπιον raphanum ſylueſtrem
intellexit, non omnino fortaſſe hallucinatus eſt, ha-
bet enim aliquid punicei: attamem, cùm loquatur de
foliis quæ ob arefactionem decidunt, potius de pyro
audiendum eſſe mihi videtur: quòd hunc puniceum
colorem referant, cum decidunt. Atque de quinto
capite hactenus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer