Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. circa initia, ſunt multò decoloratiora.

Aperta hæc ſunt. vult enim planius explicare di-
ſcrimina, quæ in floribus & fructibus inueniuntur,
aſcribenda eſſe concoctioni. nam inde variæ colorum
& odorum, & ſaporum differentię deprehenduntur. Quinetiam Theophraſtus libro ſexto de Cauſis plan
tarum, cap. 13. & odorem & ſaporem fieri ex conco-
ctione tradit contenditq́ue ferè omnia odorata eſſe
amara, multaq́ue dulcia non odorata. Sed horum red
dere cauſas non eſt huius loci. Aeſtate quidem certè
flores magis odore flagrant, quàm hyeme: quòd ab
æſtu meatus aperiantur, & humor euaporet: à frigo-
re verò, iidem conſtringantur, & condenſentur. Et
qui fub finem autumni, vel hyeme maturitatem adi-
piſcuntur, pallidiores ſunt, niſi ob æſtiuum calorem
ruborem contraxerint. concoquuntur autem, non
quidem ab ambientis calore, ſed à frigore conſtrin-
gente, vnienteq́. calorem internum. Cæterùm quòd
in vno eodemq́ue flore, quædam pars nigra, alia puni
cea, alia portio candida, & alia purpurea reluceat, in
nullo euidentius liquet, quàm in iride, quam lilium
cæleſte vulgus nominat: quæ ob id verſicolori ſpe-
cie notatur, quòd alia folii pars magis ſit concocta
quàm alia: vel ob diuerſum Solis aſpectum forte non
omnibus partib. eſt tantus & talis humor ſed in vna
paruus, in alia multus et craſſus In racemis quoq. vuis
matureſcentib. colorũ diſcrimina anim aduertuntur,
ob eandem cauſam, quòd in alia portione maior fiat
excoctio quàm in alia: & maior in hoc acino, quàm
in illo. Poſtremò reddit rationẽ cuiuſdam problema-
tis, quare foliorũ extremæ partes magis colorantur: minus autem circa initia? Cauſa in promptu patet,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer