Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. in literis Græcis verſatus. videbatur mihi aliquando
aliquid literæ deeſſe: & authorem voluiſſe duo gene
ra florum, & totidem pomorum exprimere, ita vt
purpuraſcenti flori, reſponderet puniceum pomum: & pomum flauum, flori albo. Sed quantum longo
examine aſſequi potui, iudico id quod ait, etenim hu
ius flos eſt albus purpuraſcens, eſſe declaratiuum il-
lius, puniceus præterea & mali, quaſi velit innuere,
florem mali ita referre puniceum colorem, vt ex albo
purpuraſcat. niſi malimus dicere, vnum genus floris
& duo pomorum ſtatuere. Siquidem experientia do
cet, plura eſſe pomorum genera, quàm flaua. nam
etſi mala, quæ noſtrates appellant Appia, flauo colo-
re conſpiciantur; mala tamen Deciana, ſunt punicea: & in agro Florentino alia ſunt roſea: velut in Neapo
litano noſtro purpuraſcentia, quæ à ſucci dulcedine
Cannamela, & à corni ſimilitudine, Cornea vulgo di
cuntur. Sunt & quædam pulla ſiue fuſca, quæ quòd
pyri faciem mentiantur, Wela pera vulgus nuncupat. PAPAVERIS ITEM FLOS ) Aliud eſt exemplum
in papauere, cuius flos puniceus eſt, & fructus alius
albus, alius niger. & ratio quam ſubnectit, poteſt & ad flores, & ad fructus omnes antedictos referri, mea
quidem ſententia: in quibus alio tempore concoqui-
tur ſuccus florum, & alio pomorum aut fructuum. Licet tamen etiã papaueri ſolùm aſsignare, cui mox
ſuccedit: quaſi iccirco alius candicet, & alius nigri-
cet, quòd concoctiones ſuccorum qui iis inſunt, aliis
maturius, aliis ſerius adueniant. & quod magis con-
coquitur, fortè in nigredinem vertitur.

Ρ( ά{δι}ον {δὲ} {το}ῦ{το} ἐκ {πο}{λλ}ῶν σ{υν}ιδ{εῖ}ν. {καὶ} {γὰρ} {τῶν} {κα}ρ-
πῶν {ἔν}ιοι, {κα}θά i {εἴ}ρη{ται}, {πο}{λλ}ὰς {δι}αφορὰς {καὶ} {χρ}ω-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer