Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. nes inſitorum iis ſuccorum, aliis atque aliis
fiant temporibus.

Vbi oſtendit quæ ſint illa quæ retinent vnum co-
lorem: iam vult explicare duo, nempe quæ ſint illa
quæ ſeruant vnum colorem tam in floribus, quàm in
fructibus: & quæ alium in floribus, & alium in fructi
bus obtinent. etſi horum cauſam potius eminus no-
bis indicet, quàm explanet. Inquit ergo in malo puni
ca fructum & florem eſſe puniceos. Cauſam equi-
dem elicio ex poſtremis verbis huius contextus, vbi
inquit, papaueris florem eſſe puniceum, at fructum
alium eſſe nigrum, alium album: propterea quòd con
coctiones inſitorum ſuccorum, aliis atque aliis fiant
temporibus: ergo à contrario, quorum flores & fru-
ctus ſunt vnius coloris, ſucci eorum eodem tempore
concoquuntur. Theophraſtus primo de Cauſis, capi-
te. 16. ait, quòd ſimul exeunt flores in malo punica
cum corpulentia fructus. at que ideo inquit tardius
apparent. Quibus verbis videtur ſentire Theophra-
ſtus id quod iam diximus, quòd ſcilicet ambo conco
quantur eadem concoctione, quamuis flores celerius
& concoquantur & defluant, propter ſucci paucita-
tem. ſubdit poſtea exemplum eorum in quibus flos
colore diſsidet à fructu. Sed cum ait, puniceus præte
rea eſt mali. etenim huius flos eſt albus purpuraſcens,
fructus verò flauus: certum eſt, authorem adferre
exemplum earum arborum, quibus flores diuerſi ſint
à fructibus: verùm quî id declaret, obſcurum vide-
tur. Quidam fugiens rei difficultatem, ita transfert,
purpureus eſt mali flos, interdum candidus: pomum
tamen flauum conſpicitur: ſed quàm rectè hæc con-
textui Græco reſpondeant, iudicet vel mediocriter

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer