Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. ſub ſtillicidiis pauimenta, & omnino vbi
contingit mediocris aquarum eruptio, in
locis vmbroſis, omnia mutantur primùm
ex herbaceo in puniceum colorem: fitq́ue
pauimentum tanquàm ſanguis nuper ma-
ctatus eſſet eo loco, quo color herbaceus
adeptus eſt concoctionem. Poſtremo au-
tem, etiam hic valde fit niger & cœruleus,
quod contingit & in fructibus.

Demonſtrauit quomodo in nigris fructibus co-
lores terminantur in nigrum: nunc explicat, quòd in
puniceis, aut in quibus color proprius eſt alius à ni-
gro, niger imperfectus ſcilicet, præcedit, & punicei
ſuccedunt. idq. declarat euenire non modo in fructi-
bus, verùm etiam in his, quę habent impropriam con
coctionem. Dixit autem in generatione, quoniam in
generatione & in eſſentia, ſpectatur colorum ordo. Nec videtur diſputare puniceus'ne [?] ſit poſtremus an
niger: ſed ſolùm ſeriem, qua vnus alteri ſuccedit, in-
ſpicere. Vel aliter, & fortè rectius, dixit in generatio-
ne, quoniam in corruptione niger color eſt omnium
poſtremus, velut ipſe docet@, vltima textus particula. Cæterùm fortaſsis in altero codice pro ὑςερο=ι, rectius
legitur ὑ{γρ}ότερα, quod eſt, humidiores; vt oſtendat
qui colores quibus ſuccedant humidi ratione, cum
generantur, quaſi dicat quòd color puniceus in-
digeat copioſiori humiditate, quàm niger. atque id
ſatis conſonum eſt ſubſequentib. NAM SVB STIL-
LICIDIIS PAVIMENTA
.) De iis agit, quæ impro-
priè concoquuntur. Et notandum mediocrem debe-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer