IN LIB. DE COLORIBVS.
eluens inficiénſque plantæ particulas, recipit omnes
colorum potentias: hoc eſt, aptus eſt ad recipiendum
omnes colorum differentias, qui in plantis poſſunt
contingere. Deinde addit cauſam efficientem, quòd
concocto eo humore in fructuum maturatione, tum
à Solis, tum ab aëris caliditate, ſinguli per ſe cõſiſtunt
fiuntq́ue actu colores, qui proprii ſunt, fructibus aut
plantis conuenientes. Itaque prius, ante actionem So
lis erat potentia omnis color: ſed per concoctionem
à calido ſinguli fiunt actu. Verùm alii citius conſi-
ſtunt, in iis ſcilicet, qui celerius maturantur, & cum
maturitate capeſſunt colores, velut qui æſtatis prin-
cipio matureſcunt, quos ὡρ{αί}{ου}σ Græci, nos Latinè fu
gaces poſſumus appellare. Alii tardius, quoniam ſe-
rius fructus matureſcunt, ceu qui autumno & in fine
æſtatis acquirunt maturitatem. Maturius porrò aut
ſerius matureſcunt, & colores ſortiuntur proprios,
ratione humidi magis minus've
[?]
craſsi, lenti, viſcoſi. nam quib. humor eſt tenuis & ſubtilis tempeſtiuius: quibus verò contrà, craſſus & lentus, ſerius mature-
ſcunt, & colorantur. Declarat autem id quod dictum
eſt, ſimili, in tinctura purpuræ, quæ ea tempeſtate for
taſſe erat notiſsima, cum noſtra penitus abolita ſit
quandoquidem eius vſum ignoramus, atque ſuffe-
ctus eſt color coccinus, & quem à vermiculo, Arabi-
co nomine charmes nuncupato, charmeſinum appel
lamus. Ea inquit contuſa, Græce legitur κόψαντεσ,
quod & ad contuſionem, & ad extractionem fortaſ-
ſe referri poteſt, cum vtrunque conueniat purpuris. nam vt Ariſtoteles quinto de Hiſtoria animalium
docet, minuta purpuræ atteruntur cum teſtis & con
fringuntur: magnis autem detracta cõcha accidit ex-
trahi humorem. Magnæ quidem, vt plurimum ſunt