Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII PRAEFATIO diximus. Eſt ergo color, terminus et extremitas corpo
ris perlucidi terminati. Verùm vt hęc coloris defini-
tio certior ſit, ſingula eius ſunt explicãda nomina, vt
ita demum recta ratione & via coloris naturam inue
ſtigare queamus. Corpus itaq. naturale intelligimus,
quod colores, odores, omnésq. ſenſiles affectiones re-
cipit, & quod trina illa dimenſione cõcipitur. corpus
igitur naturale colore inficitur. Sed cũ quinq. natura
lia corpora à Philoſophis numerentur, cœlũ, elemen
ta quatuor, & animalia, plantę, et metallica quę vtpo
te ex ipſis elementis conflata, naturas eorũ in plurib. qualitatib. ſequuntur: primùm, cœlũ ab hoc corporũ
ordine ſecluditur, quod nullius coloris ſit particeps,
ſed ſolùm ſit lucidũ & diaphanũ, qua parte nõ eſt ſtel
latum. Lunęverò macula eſt luminis priuatio, aut par
tium raritas, vt alibi fuſius explicauimus. Sic Sol dici
tur albus, quòd ſit luminoſus: vel ſlauus, quòd eiuſino
di ſępius nobis appareat, ob vapores, qui flauum colo
rem viſui repręſentãt, vt author noſter docebit. Prę-
terea elemẽta, omnia quidẽ dicuntur alba, ſed tria id
ſibi vendicarunt, quia luminoſa; terra verò, quod ſit
opaca, quódq. nullũcolorẽ ſua natura ſibi aſciſcat. fit
autẽ ignis flauus, propter alienã materiam quę illi per
miſcetur: nam ſi fumus eſt tenuis et purus, flãma appa
ret albicãs. Intereſt tamẽ inter Solis albedinẽ, & elemẽ
torum. Sol. n. ſemper lucidus eſt; at elemẽta modò luci
da modo tenebricoſa cõſpiciuntur, et à Sole atq. igne
albedinẽ mutuantur. Sunt nihilominus materia lumi
nis, atq. iccirco aër et aqua perlucida, et à Gręcis διαφ{αν}ῆ
nuncupantur. Quòd autẽ ignis color, ſit lumẽ in ma-
teria peregrina, vel inde conſtat, quod noctu & inter
diu cernatur. Noctu quidẽ, quoniam eſt luminoſus; interdiu vero, quoniã flauus, vt audies. Terra, vt di-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer